{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Universalis 1.25","citation":"Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.25","ref":"1.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.25.md","author":{"name":"Christoph Cellarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius"},"work":{"title":"Historia Universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Crevit interea sociorum numerus, qui ad Smalcaldicum foedus accesserunt; et quamvis Norimbergensi conventu M DC XXXIII. dissensissent principes, Saxone nolente plures in foedus recipi, quod Hassus magnopere cupiebat; tamen insequuto anno M DC XXXV, spe pacis deficiente, quam a Caesare speraverant, ut fortior societas esset, Smalcaldiae decretum fuit, ne quis purae doctrinae addictus, si vellet in foedus recipi, a sociis reiceretur. Statim deinde Francofurtano conventu M DC XXXVI. recepti sunt principes Pomerani et Anhaltini, et Ulricus Wirtenbergicus, nuper ab Hasso restitutus, et Cadani Ferdinando reconciliatus: etiam civitates quaedam, Hamburgum, Campodunum, Francofurtum. Quum vero fama concilii manaret, rursus socii Smalcaldiae Februario mense MDXXXVII. convenerunt, deliberaturi, si locus sibi in synodo foret, in quibus cedi Pontificiis possit, et in quo firmiter persistendum: quid de Papae auctoritate, de potestate episcoporum, de vi repellenda, quae sacrorum causa inferretur, statuendum sit. De quibus haud quidem incerti erant, qui confessionem Augustae ediderant, quum vero subinde plures in foedus accessissent, aut in confessionis societatem; consultum visum fuit, ut in hoc conventu veteres, novi, quam doctrinam tenerent, publice confiterentur, et tam per se, quam per theologos suos subsignarent. Ibi articuli, Luthero auctore, qui cum theologis in conventu erat, conscripti et approbati sunt, quos vulgo Smalcaldicos appellamus. Sed, ut alia pontificum promissa, irritum fuit aut simulatum, quod tam sollenniter de Mantuano concilio edictum fuerat.","prev":{"citation":"Historia Universalis 1.24","label":"HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 24. Paulus III. pontifex Rom. Mantuanum concilium indicit.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.24"},"next":{"citation":"Historia Universalis 1.26","label":"HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 26. Suedi a Danis deficiunt. Hi Christianum, Oldenburgicum regem adsciscunt","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.26"},"credit":{"text":"Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml","quality":"ocr"}}