{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Universalis 1.26","citation":"Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.26","ref":"1.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.26.md","author":{"name":"Christoph Cellarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius"},"work":{"title":"Historia Universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Nec vero per hoc detractum est evangelii doctrinae, quae latius in dies manavit, ut integra etiam regna pontifici renuntiarent. Suedi Danique atque etiam Norwegi, ex MARGARETHAE Danicae lege, uni regi ab anno M CCCXCVII. paruerant, cuius stirps, quum in CHRISTOPHORO III. anno M CCCCXLVIII. defecisset, Suedi CHRISTIANUM Oldenburgicum, ab Danis Norwegisque adscitum, primum recusant, post admittunt, iterum reiciunt, revocantes rectorem, quo usi antea fuerant, CAROLUM Canuti. Nec alia facies rerum sub IOHANNE fuit, qui patri Christiano sub initium saeculi, hoc est, MDCI. succedebat. Suedi enim ab eo, quem regem inunxerant, quum pactis non stetisset, defecerunt, rectorem creantes STENONEM STURIUM, cui agnatus SVANTO STUR a biennio, et huic post octo annos filius STENO subrogatur, quo tempore etiam rex Daniae Ioannes decedit, relicto CHRISTIERNO sive CHRISTIANO II. successore, cui quum obsequium Suedi, quod reposcebat, negarent, a pontifice Leone proscribuntur, et Steno mox praelio mortem pro patria occumbit. Quo factum est, ut pertaesi difficultatum se dederent Christiano, sed magno suo damno, quia is plures tam proceres, quam cives, quasi a pontifice proscriptos, supplicio adfecit. Haec famosa laniena Holmiensis fuit, quae VI. Idus Novembris et posterum diem nefastos regno Gothorum fecit ab anno MDC XX. in quem haec clades incidit. Libertatem igitur circumspicientes, GUSTAVO ERICI Duce, inveniunt, qui difficili bello tyrannide profligata, princeps et rex Sueciae Gothiaeque sollennibus comitiis Strengnesiae mense Iunio MDCXXIII. proclamatur, quo audito, qui Holmiam praesidio tenebant, Christierni milites, dudum obsidione cincti deditionem fecerunt, quo tempore et ipsi Dani, Christierno expulso, novum sibi ex Holsatis regem FRID ERICUM constituerunt.","prev":{"citation":"Historia Universalis 1.25","label":"HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 25. Foedus Smalcaldicum 1535. in quod recipiuntur alii conventu","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.25"},"next":{"citation":"Historia Universalis 1.27","label":"HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 27. Utriusque regni reformatio. Fata Christiani II. regis.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.27"},"credit":{"text":"Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml","quality":"ocr"}}