{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Universalis 1.42","citation":"Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.42","ref":"1.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.42.md","author":{"name":"Christoph Cellarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius"},"work":{"title":"Historia Universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"In Numburgensi episcopatu PHILIPPUS Palatinus, Philippi electoris filius, ab anno MDCXVII. adiutor IOANNIS Schoenbergii, senis episcopi, et post triennium successor, quod una Freisingensis praesul erat, Numburgensem ecclesiam plerumque absens rexit, quo factum fuit, ut ditioni eius subiectis libertas maior in doctrina vera permitteretur. Hoc vero defuncto vita, quod ineunte anno MDCXXXXI. contigit, Saxoniae elector IOANNES FRIDERICUS, qui patri IOANNI anno MDCXXXII. successerat, cum fratre IOANNE ERNESTO hortatus serio canonicos est, ut conscio se episcopum talem legerent, qui coeptam repurgationem doctrinae non impediret. Illi vero ex suo ordine IULIUM PFLUGIUM elegerant, quo reprobato, Elector, tamquam remorae futuro puriori doctrinae, NICOLAUM AMSDORFIUM, episcopum Numburgensem, Luthero manum imponente, sollenni ritu constituit. Frustra intercessit Pflugius, quamquam ab Imperatore commendatus, donec, victis Smalcaldicis et electore capto, ipse Amsdorfius statione abiret, quam tueri deinceps se posse desperabat. Magdeburgum itaque, unde venerat, regressus, brevi post ab Electoris filiis evocatus, Isenaci consenuit, sacrorum consiliarius et ecclesiarum Superintendens. Tum Pflugius confirmatus in ceteris integre, in religionis causa tolerabiliter se gessit, nemini gravis aut acerbus, cuius consilia semper pacis et conciliationis socia exstiterunt. Decessit anno MDCLXIV. aetatis uno et sexagesimo, vir doctrinae et ingenii laude et usu rerum utique clarissimus. Ab huius excessu Augustus Elector administrationem suscepit, quod in posteris quoque illius ad nostram aetatem usque ita servatum fuit.","prev":{"citation":"Historia Universalis 1.41","label":"HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 41. Melius procedit res in episcopatu Mersburgensi: cuius episcopi Adolphus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.41"},"next":{"citation":"Historia Universalis 1.43","label":"HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 45 Et in Misnensi; ubi Ioannes Salhusius, Io. Schleinicius, Io. Malticius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.43"},"credit":{"text":"Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml","quality":"ocr"}}