{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Universalis 1.57","citation":"Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.57","ref":"1.57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.57.md","author":{"name":"Christoph Cellarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius"},"work":{"title":"Historia Universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"His temporibus Samosateni, Sabellii, Photini, Ariique doctrina magno ecclesiae damno resuscitatur. Nam anno M DC XLVI. compertum fuit, apud Vicentiam Italiae esse, qui Trinitatis confessionem negarent, e quibus quum duo capti, et Venetiis supplicio adfecti essent, reliqui diffugerunt, pars in Turciam et orientem, Laelius autem Socinus, Senensis iurisconsulti filius, in Helvetiam, ubi etiam, post alias excursiones, diu latitavit, et Tiguri M DC LXII. diem suum obiit. Prius quidem idem virus Michael Seruetus, Tarraconensis, in variis locis sparferat, sed serius deprehensus et quum pergeret Christo maledicere, nec meliora docentes audiret, Genevae M DC LIII. combustus est. Nec vero flammis illis impia doctrina eius deleri ita potuit, ut non latius manaret: quam opera sua in primis iuvere Valentinus Gentilis, Consentinus, et Georgius Blandrata, Pedemontanus, sed non idem semper sentientes, nec eodem etiam fato et fortuna usi. Ille enim cum Arianis faciebat, et cum coepto nollet desistere, in Bernatium urbe capitis poenam, perinde ac Seruetus, luit: hic autem in Dacos profectus, ut principi medicinam faceret, nihil praetermisit, quo suam de Christo opinionem et longius proferret, et principis favore in Dacia stabiliret. Erat ibi Franciscus Davidis, impudentior ceteris suae societatis, adeo ut penitus negaret, adorandum ullo modo Christum esse; contra quem Blandrata Faustum Socinum, Laelii fratre genitum, ex Helvetia arcessit, quo cum postea, successore principe regnum capessente, in Poloniam discessit, idemque de Christo docere non desiit, quod eo facilius etiam perfecit, quo plures ibi unitarios invenit.","prev":{"citation":"Historia Universalis 1.56","label":"HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 56. Nova, pro recuperanda Tripoli, expeditio in Africam, sed parum felix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.56"},"next":{"citation":"Historia Universalis 1.58","label":"HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 58. Confessionis Augustanae sincerae et variatae discrimen. Colloquium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.58"},"credit":{"text":"Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml","quality":"ocr"}}