{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Universalis 1.64","citation":"Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.64","ref":"1.64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.64.md","author":{"name":"Christoph Cellarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius"},"work":{"title":"Historia Universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"Septimum bellum M DC LXXIX. ortum, sequenti anno ab rege componitur, qui ab Henotitis sibi metuebat. Hi enim orbitate eius contempta, cum Philippo religionis specie conspirabant, ut Navarrus a successione excluderetur. Inde octavum bellum originem duxit, quod varie gestum victore Navarro ad Cotracum Aquitaniae; amissis autem auxiliis, quae ex Germania et Helvetia adducebantur. Crescebat factio Henotitorum, regis auctoritas minuebatur, qui ut consuleret sibi, optima conditione factionis duces, Guisios fratres, sibi conciliat, et quum securi iam essent, in Blesensibus comitiis M DC LXXXVIII. utrumque iubet interfici. Nec horum sanguine exstincta fuit seditio, sed vires adquisivit, ut rex a pontifice etiam proscriptus, cogeretur tandem cum Navarro depacisci, quo Hugonoti, hostes antea, auxilio sibi contra factiosos essent. Sic quidem ab externa vi tutior factus, non autem ab intestinis insidiis, quum pridie eius diei, quo Lutetiam oppugnaturus erat, ut ad officium revocaret; ab iuniore monacho, Iacobo Clemente, Dominicano, litteras ex urbe adferente et arcanum gestiente addere, rex cultro ita confossus fuit, ut altero die animam exhalaret. Percussor ab accurrentibus, ita superante prostratus multisque consossus vulneribus est, corpusque distractum equis et flammis ultricibus absumptum, ne quid scelerati hominis superesset.","prev":{"citation":"Historia Universalis 1.63","label":"HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 63. Quintum, quo factio politicorum protestantibus se coniunxit. Henricus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.63"},"next":{"citation":"Historia Universalis 1.65","label":"HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 65. Exstincta Valesia gente, succedit Henricus IV. rex Navarrae, gentis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.65"},"credit":{"text":"Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml","quality":"ocr"}}