{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Universalis 1.76","citation":"Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.76","ref":"1.76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.76.md","author":{"name":"Christoph Cellarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius"},"work":{"title":"Historia Universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"PHILIPPUS ad regnum capessendum abiturus MARGARETHAM Parmensem, notham sororem suam, regendo Belgio imposuerat, quae Antonii Perenotii cardinalis Granuellani consiliis usa, ceteros proceres ac senatores offendit, in quibus GVILIELMUS erat, princeps Arausiacus et Egmundus ac Hornanus, comites. Qui questi apud regem, obtinuerunt tandem, ut cardinalis revocaretur: sed quod ipse instituerat, Ulricus Viglius et Carolus Barlamontius persequebantur, ut in Hispanos odium nihil minueretur, sed prope res tumultum esset, quum minis, poenis protestantes urgerentur, ut ad sacra repetenda, quae deseruerant, se conferrent. Plus, quam CCCC. nobiles viri, foedus inierunt de tuenda religione, a gubernatrice petentes, ut duriores leges in causa sacrorum latae, refigerentur: qui quod nihil impetrarent, contempti ab illis, qui circa regnatricem erant, et Gueviii appellati, quod mendicos sonat; etiam ad regem legati infectis rebus reverterentur: concitatior populus factus, templis direptis, sancta simulacra fregit, quem motum gubernatrix milite, principes viri oratione suppresserunt. Qui prudentiores erant, magnum malum ominati, in exteros exsulatum ibant, et ipse Arausionensis in Germaniam secessit, nihil moderatum ab Hispano milite, qui adventare nuntiabatur, sibi et patriae exspectans. Hunc Ferdinandus Albanus abducebat; qui statim Egmundum Hornanumque, quasi auctores tumultus, prehendit et maiestatis damnatos supplicio capitis adfecit. Nec mitior in socios fuit, quos undecumque suspectos ad poenam trahebat, XII. viris constitutis, quem sanguinis senatum appellabant. Plenum exsiliis mare, plenae bustis urbes et patibulis damnatorum, et tam tristis ubique facies, ut qui viderant, quid ultimum in libertate esset, iam sentirent, quid in seruitute extremum. Ingens haec novis rebus materia, unde defectio civitatum, quae ducem et ultorem Guilielmum poscunt, qui et antea, et frater Ludovicus, id tentaverant, sed repulsi ab Albano, novam occasionem circumspiciunt, quam etiam invenere, quum exules Belgae, piratica se tolerantes, Brilam oppidum M DC LXXII. occupaverunt. Ludovicus quoque Guilielmi frater, Montes, Hannoniae urbem astu cepit, difficiles Albano ad recuperandum. Quem quum rex sensisset, non provinciis pacandis, ei M DC LXXIII. successorem dedit, mitiore ingenio hominem, REQUESENIUM, qui Ludovicum Nassovium, copias novas adducentem prope Noviomagum cecidit, impedire autem non potuit, quo minus Mittelburgum expugnaretur, classe Hispanorum, quae auxilio veniebat, praelio a sociis lacerata. Disiectus hinc, urbem Leidam obsedit, nec vero, ut dederet se, vel extrema fame coegit.","prev":{"citation":"Historia Universalis 1.75","label":"HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 75. Portugalliae reges Emanuel, Ioannes III. Sebastianus, in Africa caesus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.75"},"next":{"citation":"Historia Universalis 1.77","label":"HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 79. Pax Gandavensis. Ioannes Austriacus, gubernator. Matthias Austriacus a","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.77"},"credit":{"text":"Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml","quality":"ocr"}}