{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Universalis 1.9","citation":"Christoph Cellarius, Historia Universalis 1.9","ref":"1.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.9.md","author":{"name":"Christoph Cellarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius"},"work":{"title":"Historia Universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"Sic caelestis lux evangelii in ultimam oram Germaniae et in Sarmatiae fines diffusa fuit. Ut vero nulla felicitas est, quam non aliquando malum intervertat; sic intestino tumultu factum, ut spes meliorum temporum non leviter turbaretur. Rustici enim homines, in Suevorum Thuringorumque finibus ac alibi rebellantes, atrociter quoscumque nobiles aut superiores trucidabant, libertatis immodicae statum, qui solus, ut credebant, Christianos deceret, eiectis magistratibus, inducturi. Sed brevi post poenas, quas meruerant, dederunt, disiecto illorum nefario globo. Thomas etiam Munzerus, seditionis Thuringicae impulsor, postquam ex acie profugisset, Franckenhusae captus, et Principum iussu in castris ad Mulhusium supplicio adfectus fuit. Aderant praeter Principes socios Philippum Hassum, et Henricum Brunsuicensem, novus Elector Saxoniae IOANNES, qui tum fratri Friderico successerat; et patruelis Dux GEORGIUS, Pontifici maxime addictus, in cuius regionibus tumultus gravior fuit, quam in Electoralibus, quod argumentum est, non sacrorum mutationi, ut quidem cavillabantur; sed aliis causis imputandam esse, quae tum Germaniam tempestas conturbabat. Vetus malum, aliquoties aegre consopitum, non autem penitus exstinctum, vehementius erumpebat. Nam anno MCCCCXCI. ad Campodunum in Algoia agrestes tumultuati erant: et in Spirensi ad Rhenum tractu anno MDIII. et gravius in Wurtenbergica regione post undecim annos sive MDXIV; et in Austria anno sequenti. Omnia autem haec ante Lutheri certamen contigerunt, ut frustra illius doctrina, tamquam causa seditionis, accusetur.","prev":{"citation":"Historia Universalis 1.8","label":"HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 8. Doctrina evangelii in Borussiam perlata, cuius historia altius repetitur","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.8"},"next":{"citation":"Historia Universalis 1.10","label":"HISTORIA SAECULI XVI. CHRISTIANORUM., §. 10. Imperatores Turcorum: Baiazetes II. Peloponneso potitus, Selimus Aegypto","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/1.10"},"credit":{"text":"Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml","quality":"ocr"}}