{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Universalis 2.10","citation":"Christoph Cellarius, Historia Universalis 2.10","ref":"2.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.10.md","author":{"name":"Christoph Cellarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius"},"work":{"title":"Historia Universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"Sed in Bohemiam revertendum, cui ex propinquo foederati (Unionem vocabant) auxilia ostentant, quibus Catholici et suas copias opponunt, inter quos Ulmae ita transigitur, ut foederati nullam curam Bohemiae; si velint, Palatinatus habeant. Quae pacificatio Friderici clades fuit. Nec enim aliunde auxilium apparebat, quum socer rex armis abstineret; Belgae, hortatores antea, suis iam rebus intenti essent. Itaque brevi pugna confecta res apud Pragam fuit, Maximiliano Bavaro duce, et proceres Bohemi supplicio adfecti, rege interea per Silesiam elapso. Elector Saxo IO. GEORGIUS, qui fratri CHRISTIANO II, ab anno M DC C IX, hic patri CHRISTIANO I, Augusti filio, M D X CI. exstincto,, post tutelam FRIDERICI GVILIELMI successerat, Silesios atque Lusatos ad Caesarem reduxit: Bavarus superiorem Palatinatum invasit, quem praemium laboris, sicut Saxo Lusatias, accepit. Inferioris partes, quae ad Rhenum Nicrumque vergunt, dux Spinola occupavit; foederatorum exercitu otiose inspectante. Munitiora tamen, Manhemium et Heidelberga a Tillio postmodum expugnantur, et haec librario thesauro, cui parem Germania non habebat, ab eodem spoliatur. Tandem et Franckenthal deditione victori cessit, quum Ratisbonensi conventu septemuiralis dignitas, Friderico adempta, in Bavarum a Caesare transfertur. Tressupererant, qui causam Palatini tuerentur, Georgius Fridericus, Marchio Durlacensis; Christianus Brunsuicensis; et Ernestus Mansfeldius, qui cum copiis singuli pervagati, et saepe a Caesareis victi, causa imperatori fuerunt, dum vagos persequebatur, Germaniae armis obtinendae.","prev":{"citation":"Historia Universalis 2.9","label":"HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.9"},"next":{"citation":"Historia Universalis 2.11","label":"HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 11. Christianus IV. Daniae rex, dux circuli Saxoniae inferioris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.11"},"credit":{"text":"Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml","quality":"ocr"}}