{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Universalis 2.17","citation":"Christoph Cellarius, Historia Universalis 2.17","ref":"2.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.17.md","author":{"name":"Christoph Cellarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius"},"work":{"title":"Historia Universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Fessa malis suis Germania pacem unice optabat, nec vero tot conventibus coire illa potuit, et aegre tandem Hamburgi de loco convenit, ut Osnabrugae cum Suedis, Monasterii cum Gallis ageretur. Vix autem tertio post anno consultationes coeptae. Adeo remedia, quam mala, tardiora sunt, ut ne belli quidem studia inter pacificandum cessarent. Galli antea sumptu solo aut pactis militantes, nunc exercitum mittebant, qui Suedos, Hassos, Vinarienses adiuvaret, quo factum, ut hi plerumque superiores Caesareis essent, nec fidae, nec constantes induciae, si quae partes de iis inter se consenserant. Ultimum Martis opus, quod maturavit pacem, interceptio arcis Pragensis erat sollertissimo Koenigsmarki ductu properata, et ne reliquas partes, quas oppugnabant, Suedi occuparent, iam accessu summi ducis CAROLI GUSTAVI, Palatinae gentis confirmati; tum aliis rationibus ad obsidionem resolvendam, tum pacis instantis nuntio sunt revocati. Quod enim votis expetitum fuerat, mense Octobri MDCCXXXXVIII. imperatori cum Galliae Suediaeque regnis; et imperii ordinibus Osnabrugae cum inter se, tum cum ipso imperatore eis pactis conventum est, quae publicis tabulis conscripta exstant, utrimque sacramento sollemniter confirmatis. Sequenti anno Norimbergae effectum fuit, quo singula pacis decreta expedirentur. Quod omnibus laetum erat, hoc INNOCENTIUS X. pontifex Romanus, URBANI VIII, qui GREGORIUM XV. exceperat, ab anno MDCCXXXXIV. successor, inique adeo ferebat, ut etiam bulla pacem reprobaret, quia tot ecclesiae bona saeculares dominos accepissent. Sed prior principibus salus Germaniae, quam pontificis auctoritas erat, quae nec validior in causa Ianseniana fuit, quam pronius erat decreto damnare, quam pontificiam infallibilitatem suis etiam non suspectam reddere.","prev":{"citation":"Historia Universalis 2.16","label":"HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 16. Ferdinandus II. moritur. Mors Bernhardi Vinariensis. Varia proelia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.16"},"next":{"citation":"Historia Universalis 2.18","label":"HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 18. Belgium foederatum post varias victorias, plenam libertatem accipit pace","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.18"},"credit":{"text":"Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml","quality":"ocr"}}