{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Universalis 2.2","citation":"Christoph Cellarius, Historia Universalis 2.2","ref":"2.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.2.md","author":{"name":"Christoph Cellarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius"},"work":{"title":"Historia Universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"De induciis supra diximus, quae non, ut sperabatur, prostrata erexerunt, sed acriori stimulo, ut solet secundis rebus, foederatorum animos explorarunt. Iacobus Arminius, Lugdunensis professor, a trita suorum doctrina in quibusdam partibus recesserat, cui quum Franciscus Comarus, collega eius se obiceret, utroque multos adsectatores nacto, scissa non modo ecclesia fuit: sed ipsa foederatorum res publica tumultu pene dissoluta. Neque cum Arminio sepulta fuit discordia, sed vehementius excitata, plerisque nobilium Arminii sententiam, Comaranam ceteris cum multitudine sequutis, unde sectarum nomina, Arminianorum et Comaristarum, quae mox in Remonstrantium, Contraque Remonstrantium vocabula transierunt. Nec inter singulos homines haec acris contentio stetit, civitates quoque commovit, ut partium studiis dissiderent et seditione aliquando ac tumultu res ageretur. Partium duces erant, Remonstrantium quidem Ioannes Barnefeldius: Contraremonstrantium Mauritius Nassoviensis, sub illud tempus PHILIPPO fratri in Arausionis principatu succedens. Qui eo rem apud ordines adduxit, ut Remonstrantium principes in custodiam darentur. Religionis causa concilio commissa quod Dordraci congregatum, reiecta Arminii doctrina, confessionem Belgicam et Heidelbergensem catechesin confirmavit. Paucis post diebus Grotio ad captivitatem damnato, (ex qua uxoris ope evasit) Barnefeldius, septuagenario maior, capitis supplicio adfectus est. Multis id iudicium displicebat, nec invidia caruit Mauritius: et in ipsius synodi forma erant, quae ab Arminianis notarentur, qui non ita oppressi decretis sunt, ut opiniones suas tueri et novis etiam post concilium augere non perseverarent.","prev":{"citation":"Historia Universalis 2.1","label":"HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 1. Donawerda proscripta. Unio. Liga. Successio Iuliacensis.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.1"},"next":{"citation":"Historia Universalis 2.3","label":"HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 3. Belgium novum in America, et fretum le Maire inventa. Mauritii mors, et","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.3"},"credit":{"text":"Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml","quality":"ocr"}}