{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Universalis 2.45","citation":"Christoph Cellarius, Historia Universalis 2.45","ref":"2.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.45.md","author":{"name":"Christoph Cellarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius"},"work":{"title":"Historia Universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Poloniae quies difficilis ad reparandum, Novus rex MICHAEL M DC LXIX. electus aeque discordiis, ut antecessor, impediebatur, quibus id factum fuit, ut omnia paterent, et Kaminicum, limitis tutamentum, a Turcis M DC LXXII. expugnaretur, qui, ne longius progrederentur, non armis, invalidis per discordiam, sed tributi pactione arcebantur. Michaele, proximo anno, febre sublato, militiae praefectus IOANNES Sobieski, rex eligitur, qui Turcos praelio ad novas pactiones, abolitis cum Michaele pactis, M DC LXXVI. adegit, quibus regnum tributo liberatum, Kaminicum autem Turcis relictum est. Non diuturna quies fuit. Rex enim Vindobonae obsessae auxilium tulit, Turcici belli societate cum Caesare facta, cuius initium, quam processus, auspicatius fuit, rege semel iterumque in Walachiam et Tartariae fines progresso, ut spes recuperandi amissa esset, praesertim quum Kaminicum obsideretur. Sed pleraque successu caruerunt, quod vel internis discordiis, vel malo clandestino imputatur, quo id evenit, ut potens et inclutum regnum rapinis Tartarorum pateret, qui praedam abigebant, et Kaminicum, quoties voluere, commeatu aliisque necessariis confirmabant. Ioanni regi M DCXCVI. mortuo, insequenti anno suffectus est FRIDERICUS AUGUSTUS (Polonis AUGUSTUS II. dictus) Elector Saxoniae, bellum cum Suedorum rege CAROLO XII, qui patri MDCXCVII. successit, de Livonia gerens, quod Septembri mense MDCCVII. finitum, ita ut Coronae Polonicae sponte renuntiaret Rex AUGUSTUS, quam paullo post recepit.","prev":{"citation":"Historia Universalis 2.44","label":"HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 44. Genuensis resp. graviter adfligitur a Gallis; Sicilia a terrae motu.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.44"},"next":{"citation":"Historia Universalis 2.46","label":"HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 46. Moscoviae duces, Alexius, Radzinii oppressor, qui pacem cum Suedis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.46"},"credit":{"text":"Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml","quality":"ocr"}}