{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Universalis 2.59","citation":"Christoph Cellarius, Historia Universalis 2.59","ref":"2.59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.59.md","author":{"name":"Christoph Cellarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius"},"work":{"title":"Historia Universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Habuit quoque litteraria res publica, quorum ingeniis laetaretur. Ut supra coeptum, illos solos nominamus, qui eas litteras excoluerunt, quae cunctis disciplinis praesidio sunt et singulari ornamento Lipsium, Casaubonum ex superiori aevo superantes, antea laudavimus. Sic utriusque temporis Iosephus Scaliger fuit, et Ianus Dousa, et alii: proprium decus saeculi, aut diuturnius in Belgis erant Andr. Schottus, Ianus Rutgersius, Ianus Gruterus, Iustus Ryckius, Ioannes Meursius, Hugo Grotius, Petrus Cunaeus, Dominicus Baudius, M. Zuerius Boxhornius, Ubbo Emmius, Daniel Heinsius, Ger. Io. Vossius, Iac. Ouzelius, et quos posterior aetas vidit, Nicolaus Heinsius, Isaacus Vossius, Guil. Goesius, Theod. Ryckius, et quorum praeterea doctrinae laus et ???53 Antwerpiensis patria: fama et ingenii fetu Heidelbergensis. memoria consecrata est. Nec minor fertilitas Galliae, quam Nicolai Rigaltii, Rolandi Maresii, Gabrielis Naudaei, Io. Bapt. Cottelerii, Davidis Blondelli, Dionysii Petavii, Iacobi Sirmondi, Samuelis Petiti, Claudii Salmasii, Iacobi Palmerii, Iacobi Gothofredi, Tanaquilli Fabri, Samuelis Bocharti, Valesiorum fratrum Hadriani et Henrici, Aegidii Menagii, Iacobi Sponii, Petri Dan. Huetii, alia clarissima nomina, aut lumina potius illustrant. Quibus apud Italos Laurentium Pignorium, Octaviumque Ferrarium, Nicium Erythraeum, Guidonem Pancirollum, Famianum Stradam, Raphaelem Fabrettum, Io. Petrum Bellorium; in Anglia Guil. Camdenum et Io. Pricaeum; in Hibernia Iacobum Usserium adnumeramus. Et Germania habet, quos aliis nationibus ostendat, Geverh. Elmenhorstium, Marcum Velserum, Davidem Hoeschelium, Frid. Lindenbrogium, Casp. Barthium, Hermannum Conringium, Augustum Buchnerum, Thomam Reinesium, Lucam Holstenium, Io. Fridericum Gronovium, Petrum Lambecium, Ioannem Vorstium, Io. Andr. Bosium, Marquardum Gudium, Georgium Casparum Kirchmayerum, Henricum Meibomium, Ioachimum Fellerum, Dan. Georgium Morhofium, et Argentorati ornamenta Matthiam Berneggerum, Ioannem Freinshemium, Io. Henr. Boeclerum, Ioannem Schefferum, hunc autem septentrioni a felici patria donatum. Dania Olao Borrichio gloriari potest. Orientales quoque litterae, quantum numquam antea, hoc saeculo caput extulerunt ingenio et industria Thomae Erpenii, Ioannis Drusii, Ioannis Morini, Ludovici de Dieu, Briani Waltoni, Edmundi Castelli, Ioannis Buxtorfii utriusque, patris, filii; Io. Henrici Hottingeri, Ioannis Lightfooti, Iacobi Golii, Eduardi Pocockii, Theodori Hackspani, Io. Frischmuthi, aliorumque, qui sacris studiis sollertia sua eximium adiumentum attulerunt. Sed delibasse haec de litterarum historia sufficiat, ne ultra modulum brevitatis nostrae narratio excedat.","prev":{"citation":"Historia Universalis 2.58","label":"HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 58. Iudaeorum falsus Messias Sabathai Sevi, et eius aemulus Nehemias.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.58"},"next":{"citation":"Historia Universalis 2.60","label":"HISTORIA SAECULI XVII. CHRISTIANORUM., §. 60. Novae Academiae.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/2.60"},"credit":{"text":"Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml","quality":"ocr"}}