{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Universalis 3.14","citation":"Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.14","ref":"3.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.14.md","author":{"name":"Christoph Cellarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius"},"work":{"title":"Historia Universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Animus hinc erat Caesareis, ut, quae in Tusciae oris adhuc superessent munimenta, occuparent. Inter haec Orbitellum exeunte anno M DCC VII. iisdem adhuc cessit. Portum longum vero relinquere fuerunt coacti. Interim graves exactionibus suis erant Caesarei Italiae principibus, terras Parmenses potissimum atque Papales plurimum infestantes, Mirandulanum principem terris suis privabant, quas Mutinensi duci concedebat Imperator. Insequenti anno quaedam in Delphinatus confiniis sita munimenta Exilles, Fenestrelles, Perouse occupabat Sabaudiae dux. Controversiae, quae Imperatorem atque Sabaudiae Ducem intercedebant, impedimento fuerunt, quo minus quidpiam in terris istis cum fructu ageretur. Licet enim foedus cum Sabaudo singulis trienniis ab anno M DC CC III. esset renovatum, territorium etiam Alexandrinum una cum Montisferratensi marchionatu ipsi fuerit cessum, territorium tamen adhuc Novarense atque Vigevanense petebat, quod ipsi ab Leopoldo Imperatore fuerat promissum, una cum iure in feuda Langhensium, ideoque tardior in belli adparatu, impediebat, ne in Delphinatum, quod saepius tentaverant, irrumperent foederati. His igitur dum fides Sabaudi admodum suspecta, Cuneum, Susam atque Yuream in fidei securitatem petebant. Tandem arbitrio Anglorum, Belgarumque eo res devenit, ut Iulio mense M DCC XI. Sabaudiae dux ipse exercitum super montes duceret, atque Sabaudia sibi iterum vindicata, irruptionem tentaret in Delphinatum, sed frustraneo cum conatu, Galliae fines defendente Berwickio mareschallo, nec Sabaudiae duce prout foederati contendebant, Gallos adgredi volente. Interim Maio mense M DCC XXII. portum Herculis Caesarei capiebant. Pacis consilia belli negotia interrumpebant, Sabaudo ad pacem magis magisque inclinante. Tandem XIV. Martii M DCC XIII. de armorum in Italia cessatione inter Caesarem Sabaudosque et Gallos convenit, usque ad pacem generalem, quae post fuit insecuta.","prev":{"citation":"Historia Universalis 3.13.4-6","label":"3.13.4 to 3.13.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.13.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.13.4"},"next":{"citation":"Historia Universalis 3.15.1-3","label":"3.15.1 to 3.15.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.15.1"},"credit":{"text":"Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml","quality":"ocr"}}