{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Universalis 3.18.1-3","citation":"Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.18.1-3","ref":"3.18.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.18.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.18.1.md","author":{"name":"Christoph Cellarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius"},"work":{"title":"Historia Universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":392,"text":"Ultimo in ipsam Hispaniam bellum devoluebatur, ut ex eadem etiam Galli, iniusti usurpatores deicerentur. Arduum primum videbatur atque difficile, cum Lusitanorum rex Gallis faveret. Verum, cum Gallorum amicitiam minus sibi commodam esse putaret, adventante in Ulyssiponensem portum foederatorum classe, horum quoque partibus accessit. Antea iam Hispanorum classem argento divitiisque onustam ad Vigos vel exusserant vel interceperant. Priores Galli bellum in Lusitania aperiebant, occupatis minoribus quibusdam Lusitanorum castellis, quae tamen, adventante foederatorum exercitu statim iterum derelin quere necessum habebant. Accedebat Gibraltar, quod terra marique obsessum intra paucarum horarum spatium ad deditionem cogebatur, licet insequenti anno frustra eandem recipere tentarent Galli. Eodem anno M DC CC IV. et in Lusitania bellum gerebatur, licet successu non satis felici, et in Catalonia, huius primaria sede, Barcellona terra marique obsessa et capta, atque ad deditionem coacta. Hoc ipsum omnem fere Cataloniam cum maxima Arragoniae atque Valentiae parte legitimo regi Carolo subiciebat. Haec recuperare conabantur Galli, Barcellonam etiam, quae regem Carolum tenebat, magno vigore obsidentes. Verum, adventantibus ad succurrendum foederatis, obsidionem immensis sumptibus coeptam, magno cum suorum damno relinquere cogebantur. Animus erat Carolum Madritum pergere, fuga interim Pampelonam elabente Philippo Andegavensi, qui etiam regni insignia secum ferebat. Sed, vel foederatorum apud Hispanos dissidia; vel Hispanorum perfidia, vel alia quaevis felicem eventum impediebant, Carthagenam interea cum quibusdam oppidis Gallis recuperantibus. Subsequenti anno M DCC VII. gravida uxor Philippi Andegavensis Hispanorum animos obfirmare videbatur, maxime dum ista Ludovicum enixa, Asturiae principem, quem magno gaudio exceperunt Hispani. Infelix hic annus foederatis, cum XXV. Aprilis ad Almantzam insignem cladem paterentur, cuius fructus fuit, ut omnem fere Valentiam Galli recuperarent, quam etiam Arragonia, Denia excepta atque Alicanta sequebatur. Ipsa Ilerga Cataloniae urbs post fortem defensionem Aurelianensi duci se dedebat, quam paullo post arx sequebatur. Nec Lusitanis annus adeo felix, qui Serpam Muram Alcantaram aliasque urbes amittebant. Nec felicior foederatis erat annus M DCC VIII, quo Tortosam, Aurelianensi duce, Galli capiebant. Elisabetha tamen Christina, Guelphica princeps, postquam Kal. Maii superioris anni Bamberga se catholicae religionis sacris addixisset, atque XVI. Octobris Viennae pro sponsa Caroli fuisset declarata, ex Italia in Hispaniam transuecta, kal. Augusti sollenni more Barcellonam intrat. Inde classis Anglicana Sardiniam insulam, capta metropoli Calari, Augusto mense, Carolo legitimo regi subicit, quam Septembri mense Minorca fuit insecuta, eandemque pro tutandis maris mediterranei commerciis, Angli sibi conservarunt, Galli vero terrestribus copiis inferiores, XII. Novembris Deniam urbem capiunt, quam post quinque arx fuit insecuta, et X.","prev":{"citation":"Historia Universalis 3.17","label":"HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 17. Omnis Bavaria a Caesare occupata. Bellum ad Rhenum et Mosellam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.17"},"next":{"citation":"Historia Universalis 3.18.4-6","label":"3.18.4 to 3.18.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.18.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.18.4"},"credit":{"text":"Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml","quality":"ocr"}}