{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Universalis 3.18.4-6","citation":"Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.18.4-6","ref":"3.18.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.18.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.18.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.18.4.md","author":{"name":"Christoph Cellarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius"},"work":{"title":"Historia Universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":385,"text":"Decembris Alicanta urbs, castello ad XVIII. Aprilis usque se defendente. Et licet Tortosam, civium favore, astuque militari recipere conaretur Stahrenbergius comes, sine fructu tamen fuit expeditio. Dum igitur apud Belgas de pace agi coeptum, Galli se in regni possessione magis firmare conabantur, Asturiae principi, Andegavensi gnato, in die Quasimodogeniti M DCC IX. ab Hispaniae proceribus fidelitatis iuramentum fieri volcbant. Eodem anno dum Lusitani Pacem Augusti obsiderent, victores Hispani VII. Maii de Lusitanis ad Gudinam, Balaguer vero ad Segram amnem Stahrenbergio cedere fuerunt coacti. Felicior foederatis erat annus MDCCX, quo primum ad Almenaram Arragoniae, in Cataloniae confinis superiores, post XX. Augusti ad Caesaris Augustam Arragoniae metropolim insignem victoriam adepti, quam prosequentes Castiliam intrant, et Madritum usque pergunt, Andegavensi duce cum magnatibus ipsi faventibus Vallisollertum, inde Victoriam Biscaiae cum regni insignibus et regia familia fugiente. Ast, dum Lusitani militem suum cum Caesareo nollent iungere, atque victus necessaria deficerent, Castiliam relinquere fuerunt coacti. Postquam etiam Gallo-Hispani novo milite fuissent aucti, in reditu, Angli una cum duce suo Stanhopio in urbe Briheuga fuerunt capti. Secutum fuit insequenti die proelium ad Villam vitiosam, quo ipse Stahrenbergius comes cum exercitu Caesareo victus, in Cataloniam se recipere fuit coactus. Inde Cataloniae Girona a Gallis fuit capta, qui copiis superiores Caesareis praeter Barcellonam et Tarraconam vix quidpiam relinquebant. Mortuo interim Iosepho Imp. Carolus in Germaniam, invitis licet Cataloniae incolis, regrediebatur, relicto duce, qui Cataloniae reliquias contra Gallorum insultus adhuc servavit Tortofam, Ceruetam et Gironnam frustra tentavit, dum Galli armis essent superiores. Tandem vero, cum Angli Lusitanique armorum suspensione cum Gallis facta, copias suas revocarent, atque Traiecti de pace ageretur, XIV. Martii M DC CC XIII. convenit, ut Caesareus miles Catalonia in Italiam transfretaret, quod etiam Iulio mense factum. Ast Cataloni, auctore potissimum episcopo Barcellonensi, deputationis Collegium formantes, collecto milite, post Stahrenbergii discessum, Barcellonam aliasque arces praesidio firmant, contra Hispanorum Gallorumque insultus easdem defensuri. Varia quidem Galli tentabant de Catalonis ad obsequium Philippi V. reducendis, ipsi tamen sine restitutione atque confirmatione iurium ac privilegiorum suorum hoc constantissime denegabant. Quod dum Galli recusarent, atque aditus omnes ad Barcellonam per menses aliquot praeclusissent, tandem Maio mense urbs obsidione fuit cincta. Magnam autem in urbe hac defendenda fortitudinis famam cives fuerunt adepti, ipso clero populum non solum ad resistendum invitante, sed etiam inter milites fortissime dimicante. Qui post quadrimestrem obsidionem eandemque durissimam omni auxilio destituti, XII.","prev":{"citation":"Historia Universalis 3.18.1-3","label":"3.18.1 to 3.18.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.18.1"},"next":{"citation":"Historia Universalis 3.18.7","label":"HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 18. Novissime bellum hoc in Hispaniam collatum, fortuna primo Austriacis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.18.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.18.7"},"credit":{"text":"Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml","quality":"ocr"}}