{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Universalis 3.21.4-5","citation":"Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.21.4-5","ref":"3.21.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.21.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.21.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.21.4.md","author":{"name":"Christoph Cellarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius"},"work":{"title":"Historia Universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":193,"text":"inclinaret, comitia indicit Aprili mense M DCC VIII. Presburgi habenda, quae tamen effectu fuerunt destituta, Hungaris iurium ac privilegiorum suorum restitutionem postulantibus. Eodem anno III. Augusti, Caesarei Heisterio duce ab rebellibus insignem ad Trentschinum reportarunt victoriam, quam occupatio Neutrae fuit insecuta, quae ipsam pacem promovit. Inde Neuheuselium arctius includebat, idemque ignitis globulis infestabat, sed cum probe defenderetur, relinquere fuit coactus. Ulterius progrediebatur, atque montanas urbes occupabat, quas recuperare Ragotzius frustra nitebatur. Feliciores Caesaris sequebantur progressus, dum XII. Iulii M DCC X. Neoheuselium dederetur, quod XVII. Octobris Zolnockum sequebatur, hinc Cassovia, aliaeque ab rebellibus arces occupatae recuperabantur. Hi igitur viribus se inferiores videntes, ipso Ragotzio, qui eosdem concitaverat, cum multis thesauris in Poloniam secedente, magis magisque ad pacem inclinabant, quae etiam, publicata primum generali amnestia, XXIX. Aprilis M DCC XI. fuit insecuta hoc modo, ut singulis bona ablata restituerentur, gravamina regni in proximis comitiis examinarentur, diiudicarenturque. Vix signatae atque ab Ungarorum deputatis iureiurando firmatae erant pacis tabulae, cum Iosephus vitam cum morte commutaret, successione Carolo VI. delata, cui Ungari statim se subiciebant, qui etiam XXI. Aprilis M DCC XII. rex Ungariae fuit coronatus, atque celebratis Presburgi comitiis de ordinando componendoque provinciae statu fuit sollicitus.","prev":{"citation":"Historia Universalis 3.21.1-3","label":"3.21.1 to 3.21.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.21.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.21.1"},"next":{"citation":"Historia Universalis 3.22","label":"HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 22. Controversia de hereditate Arausionensi. Domus Borussica acquirit","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.22"},"credit":{"text":"Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml","quality":"ocr"}}