{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Universalis 3.30.1-3","citation":"Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.30.1-3","ref":"3.30.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.30.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.30.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.30.1.md","author":{"name":"Christoph Cellarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius"},"work":{"title":"Historia Universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":379,"text":"In Belgio, praeter bellorum apparatus, Philippus Andegavensis Bavariae Electori Hispanicas provincias cedebat, id quod Traiectensi pace fuit confirmatum. Hinc etiam cives Namurcenses et Luxenburgenses XVII. Maii MDCC XII. sollenni iureiurando se Electori obligarunt. Has tamen per pacem Rastadtensem atque Badensem Imperatori restituit Elector. De finium securitate, inter Imp. atque Belgas foederatos Antwerpiae superiori anno MDCC XVI. transigi coeptum, negotio nunc ad finem fere perducto. Tandem vero post bellum multorum annorum de pace agebatur. Primus Gallorum conatus post proelium ad Cassanum erat, dum MDCCV per nuntium papalem Hispanicae monarchiae partem Austriacae domui Galli offerrent, quod dum caesar recusaret, rex a papa anno MDCC VII, ut medium se gereret inter partes litigantes, petebat, nec dum tamen foederatis consilium adprobantibus. Sic etiam post proelium ad Ramilliacum Bavarus, datis ad Belgas atque Marloborugium litteris, pacis conditiones offerebat. Tandem vero eo res devenit, ut Halae Brabantiae Belgarum legati, Renswoudius et Bergius cum Rovillio a Gallis misso Martio mense MDCC IX. de capitibus, quae praeliminaria dicuntur, invicem agerent, idque Rovillius obtineret, ut ipsi Hagam Comitum venire concederetur, licet, dum inconveniens videretur, ipsum habere propiorem, Antwerpia statim adsignaretur, Gallis ipsi adhuc Voisinum adiungentibus. Ibidem cum Belgarum legatis solummodo agebatur, id quod Caesarem potissimum, Anglos etiam commovere videbatur. Postquam autem Torcius marchio MDCC IX. Hagam Comitum venisset, accedebat a Caesaris parte, Eugenius princeps, una cum Sintzendorfio comite, ab Anglis Marloborugius et Townsandius, qui XXVIII. Maii inter se de XL. articulis conveniebant, qui fundamenti loco esse possint ad pacem futuram. Hos cum Torcius ad regem suum deferret, hic reiciebat, et Rovillium avocabat. Durum potissimum regi videbatur, quod foederati postularent, ut nepotem suum, Andegavensem ducem, ipse de throno deturbaret. Hoc dum mitigari vellet, Mordici atque Gertruydenbergi novi conventus cum Belgis fuerunt habiti, sed sine successu, Gallis nihil aliud contendentibus, quam ut inter foederatos aemulationem concitarent, atque magnum illorum foedus distraherent. Tandem vero dum, mutato Anglorum statu, rigidiores, Gallorum artibus seducti, ad pacem inclinarent, eo rem per Staffordium et Bullingbrockium deducebant, ut Universalis de pace congressus Traiecti, ineunte anno MDCC XIII. institueretur, caesare licet protestante. Turbare quodammodo videbatur pacis consilia, quod Gallorum legatus Menagotius, ob iniuriam, ministris suis a ministris comitis de Rechtern illatam, satis sibi fieri peteret. Lite tamen composita, armorum etiam suspensione cum Anglis et Lusitanis conclusa atque prolongata, tandem cum Anglis, Belgis, Lusitanis, Sabaudis, Borussis pax XII.","prev":{"citation":"Historia Universalis 3.29","label":"HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 29. Bellum intestinum apud Helvetios ortum ex controversia inter eos et","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.29"},"next":{"citation":"Historia Universalis 3.30.4","label":"HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 30. Belgium Hispanicum imperatori restitutum. Pax Traiectina et Rastadtensis.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.30.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.30.4"},"credit":{"text":"Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml","quality":"ocr"}}