{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Universalis 3.33","citation":"Christoph Cellarius, Historia Universalis 3.33","ref":"3.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.33.md","author":{"name":"Christoph Cellarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius"},"work":{"title":"Historia Universalis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"Nec reticendi sunt Sinensium motus circa religionem christianam. Superstitiosus Sinensium cultus, quem Confucio aliisque maioribus suis exhibebant, in causa fuit, quae potissimum christianae religioni impedimento erat, ad quam alias proni videbantur. Societatis Iesu consortes moribus Sinensium se attemperantes, cultum istum bene cum religione christiana stare posse existimabant, quibus Dominicani contradicentes, decretum papale opponebant, quod isti varie evertere conabantur. Nostra demum aetate mittebat papa Tournonium Cardinalem, legatum a latere, ad lites hasce componendas. Verum, dum hic Dominicanis accederet, et XXV. Ianuarii MDCC VII. publice proposito decreto, hunc cultum cum fide christiana stare minime posse adfirmaret, Iesuitis vero faveret Imp. terris Sinensibus exire iussus fuit. Sorbonicus doctor, qui ipsi interpretis loco accesserat, Maigrot, episcopus Cononensis primum Iesuitarum artibus captivus factus, post etiam ex omni imperio fuit eiectus. Omnis culpa in Iesuitas redundabat, quam variis scriptis a se avertere tentabat. Turbabat hoc negotium papam, qui in diversis congregationibus illud examinabat, atque demum per decretum VIII. August. MDCC IX. causam Tournonii defendebat. Id quod tamen Iesuitae evertere variis artibus fuerunt conati.","prev":{"citation":"Historia Universalis 3.32","label":"HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 32. Res ab Anglis et Gallis in Africa gestae.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.32"},"next":{"citation":"Historia Universalis 3.34","label":"HISTORIA SAECULI XVIII. CHRISTIANORUM., §. 34. Anni 1714. et 1715. principum regumque domibus fatales.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-cellarius/historia-universalis/3.34"},"credit":{"text":"Christoph Cellarius, Historia Universalis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/cellariushistoria_1.xml","quality":"ocr"}}