{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 109","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 109","ref":"109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/109.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Quamuis enim superficiei columnae rotundae, seu cylindri, secundum longitudinem adaptari possit linea recta, tamen secundum latitudinem minime potest: Idemque dicendum est de alijs. Superficies autem curua duplex est conuexa videlicet, vt exterior superficies sphaerae, vel cy lindri; & concaua, vt interior fornicis, siue arcus alicuius. Quoniam vero omnium harum contemplatio pertinet ad Stereometriam, idcirco Euclides hoc primo libro solum planam nobis explicauit, de qua est disputaturus prioribus sex libris. VIII. PLANVS vero angulus, est duarum linearum in plano se mutuo tangentium, & non in directum iacentium, alterius ad alteram inclinatio. DECLARAT quid nam sit angulus planus, dicens; Quandocunque duae lineae in plana aliqua superficie innicem concurrunt, & non in directum constituuntur, efficietur ex huiusmodi concursu, seu inclinatione vnius ad alteram, angus lus, qui dicitur planus, propterea quod in planae constituatur superficie. Verbi gratia, quia duaei lin eae AB, AC, concurrunt in A, & non iacent in direcium, Ndeo! efficiunt angulum A, planum B CE CBC in eadem existentem superficie, in (qua duae illae lineae constituuntur. Dicentur autem duae lineaes non! BERA non in directum iacere, quando altera earum versus concursum protensa non coincidit cum altera, sed vel eam secat, vel certe statim post punctum concursus ab ea recedit. Quod dixerim propoer angulum contactus, qui fit, quando duo circuli se comtingunt, vel etiam, quando linea recta circulum tangit. Protracta enim recia linea post punctum contactus, quanquam non secet circulum, tamen staetim post illud ab eo se iungitur.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 108","label":"VCLIDIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/108"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 110","label":"VCLIDIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/110"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}