{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 117","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 117","ref":"117","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/117","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/117.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"ita vt diaAC B meter AB, communis sit vtrique portioni: Si igitur circunferentia ADB congrua: penitus circunferen tiae AEB, manifestum est duas illas portiones a diametro factas, esse inter se aequales, quandoquidem neutra alteram excedit: Si vero circunferentia ADB, non omni ex parte cadere dicatur super circunserentiam AEB, sed vel extra eam, vel intra, vel partim extra, partim intra; tunc ducta recta a centro C, secans circunferentiam ADB, in D. & circunserentiam AEB, in E, erunt duae rectae CD, CE, ductae ex centro ad circunferentiam eiusdem circuli aequales, per circu li definitionem, cum tamen vna sit pars alterius, quod est absurdum. Non ergo cadet vna circunferentia extra aliam; vel intra, vel partim extra, partim intra, sed ambae inter se aptabuntur, ideoque aequales erunt, quod demonstrandum proponebatur. XVIII. SEMICIRCVLVS vero est figura, quae continetur sub diametro, & sub ea linea, quae de circuli peripheria aufertur EXEMPLI gratia, in superiori circulo figura ADE, contenta sub diametro AB, & peripheria ADB, dicitur semicirculus, quia, vt in praecedenti definitione ostendipnus, ea est dimidiata pars circuli. Eadem ratione erit figura AEB, semicirculus. Idem autem punctum C, diametrum secans bifariam, centrum est in circulo, & in semicirculo. HABENT nonnulla exemplaria hoc in loco definitionem egmenti circuli: Verum, quia ea repetitur in 3. lib. vbi proprius","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 116","label":"EVCLIDGEOM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/116"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 118","label":"GILIBERD. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/118"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}