{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 120","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 120","ref":"120","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/120","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/120.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"Aut enim omnia aequalia sunt; aut duo tantum, tertio existente vel maiore, vel minore; aut omnia inaequalia. Quando igitur omnia tria latera inter se aequalia sunt, dicitur triangulum AEqui laterum. Porro ex aequalitate omnium trium laterum trianguli aequilateri infertur, omnes tres eius angulos aequates quoque esse, ceu ad quintam propositionem huius libri demonstrabimus. (i s. XXIIII. ISOSCELES. autem est, quod duo tantum aequalia habet latera. EX hac rursum aequalitate duorum laterum trianguli Isoscelis essi citur, duos angulos super reliquum latus etiam esse aquales, vt demonstrabit Euclides prapos. 5. huius libri. Apposuimus autem duo triangula Isoscelia, quorum prius! habet tertium latus vt rouis aqualium maius, posterius autem idem minus obtinet. υ κα κῦ XXV. quod tria SCALENVM vero est, inaequalia habet latera. HIC denique ex inaqualitate omnium laterum Itrianguli Scaleni colligitur omnium angulorum inaequalitas, vt ostendetur propos. 18. huius. 1. lib. Porro ex his constat, eodem modo potuisse diuidi triangulum in tres species, si aequalitatis an gulorum ratio haberetur. Cum enim aut omnes tres anguli sint inter se aequales; aut duo tantum, tertio maiore. vel mi. MEUGLLD.GEOM vel minore existentes aut omnes tres inaequales zerit omne tria.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 119","label":"GILIBERD. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/119"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 121","label":"GILIBERD. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/121"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}