{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 127","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 127","ref":"127","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/127","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/127.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"Sunt autem quatuor solum parallelogrammas Quadratum, figurae altera parte lon gior, Rhombus, & Rhomboides, quorum priora duo rectangula, quod omnes angulos habeant rectos, posteriora vero duo non rectangula vocantur, quod nullus in eis angulus exisi at rectus. Caeterum, quatuor has figuras esse parallelogramma, ostendemus ad propos. 34. huius lib. Itaque possumus quadrilate ras figuras, (vt & antiqui Geometrae) diuidere in Parallelogrammum, & Trapezium. Parallelogrammum rursus in rectangulum, & aequilaterum, quale est Quadratum; in nec rectangulum, nec aequilaterum, quale est Rhomboides; in rectangulum, sed non aequilaterum qualis est figura altera parte longior; & in aequilaterum, sed non rectangulum, cuiusmodi est Rhombus. Trapeziorum quoque aliud quidem habet duo latera opposita parallela, alia vero minime; aliud autem nulla opposita latera habet parallela. Praeterea illud prius vel habet duo illa latera, quae num sunt parallela, inter se aequaelia, diciturque Trapezium Isosceles; vel inaequalia, Trapeziumque Scalenum appellatur. Itaque ex his omnibus septem genera figurarum quadrilaterarum constitui possunt; Quadratum, figura altera parte longior, Rhombus, Rhomboides, Trapezium Isosceles, Trapezium Scalenum, & Trapezium illud irregulare, in quo nulla latera sunt paralle la. XXXVI. CVM vero in parallelogrammo diameter ducta fuerit, duaeque lineae lateribus parallelae! ILIBERO. I.E parallelae secantes diametrum in vno eodemque puncto, ita vt parallelogrammum ab hisce parallelis in quatuor distribuatur parallelogramma; appellantur duo illa, per quae diameter non transit, complementa; duo vero reliqua, per quae diameter incedit, circa diametrum consistere dicuntur.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 126","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/126"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 128","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/128"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}