{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 135","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 135","ref":"135","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/135","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/135.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"VREUCLID. GEOM. X ad H; Cum igitur angulus ABC sit rectus, erit angulus ABH, illi deinceps aequalis, & rectus quoque, quare muior etiam angulo ABG. Producta autem GB, in rectum & continuum vsque ad I, cum angulus ABG, ponatur rectus, fiet angulus ABI, illi deinceps, aequalis. Quapropter angulus ABH, maior quoque erit angulo ABI, pars toto, quod est absurdum. Non ergo inaequales sunt duo anguli recti propositi, sed aequales. Quod est propositum: eademque est ratio in caeteris. RECTE autem hoc loco monet Pappus, axioma istud non posse conuerti; non enim omnis angulus recto angulo aequalis, rectus est, cum & curuilineus recto aequalis esse queas, vt in 5. lib. dicemus, qui tamen non dicitur rectus, cum non sit rectili neus!. Solus igitur angulus rectilineus aequalis angulo recto rectus nuncupabitur: Et omnes anguli recti inter se aquales erunt, sine vlla exceptione. XI. ET si in duas rectas lineas altera recta incidens, internos ad easdemque partes angu los duobus rectis minores faciat, duae illae rectae lineae in infinitum productae sibi mutuo incident ad eas partes, vbi sunt anguli duobus rectis minores. VT si in duas lineas rectas AB, CD, incidens alia recta EF, faciat duos CTD angulos internos, & ex eadem parte BEF, DFE, minores duobus rectis, vult Eucli des, illas tandem couenturas esse ad aliquod punctum vnum, versus eam partem, in qua duo anguli minores existunt duobus rectis, vt appositum exemplum commonstrat. Ratio huias perspicua est, quoniam quando duo anguli interni, & ex eadem parte aequales sunt duobus rectis, duae rectae lineae in neutram partem coire possunt, sed aequali semper spatio protenduntur, vt propos. 28. huius lib. demonstrabitur: Quare si duo anguli interni, & ex eadem parte efficiuntur minores duobus rectis, necesse est ex ea par te dete dictarum linearum spatium coarctari, ex altera vero magis ac magis dilatari; ideoq; eas conuenturas tandem eße aliquam. do in vnum punctum.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 134","label":"NOTIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/134"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 136","label":"VREUCLID. GEOM. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/136"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}