{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 15","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/15.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":200,"text":"Hae igitur sunt disciplinae Mathematicae apud antiquos. Militarem antem artem, eam inquam, quae ad instrnend.is, coordinandasque pertinet acies, quam Graeci τακτικην vocant, vnam aliquam ex Mathemarices partibus dicendam esse non censent, vt quida alij voluere, sed vti eam volunt modo quidem arte supputandi vt in enumerandis legionibus; modo vero Geodaesiae, ut in diuidendis, dimeriendisque castrametationi spatijs in campo. Quem admodum neque Historicam, neque medendi artem Mathematices partem ullam esse dicunt, licet saepenumero tum Historici, tum etiam Medici Mathematicis utantur theorematibus; Rerum quidem gestarum scriptores, vel climatum situs referendo, uel urbium magnitudines, & diametres, uel ambitur, circuiturve colligendo: Medici vero, quamplurimas res in arie sua huiuscemodi nus dilucid.ndo. Nam vtilitatem, quae in Me dicinam ab Astrologia peruenit, ipse etiam Hippocrates ostendit, ac ferè omnes, quicunque aliquid de opportunis temporibus locisque dixere. Eadem sane ratione ille etiam, qui aciebus insirxendis operam acccommodat, Mathematicis quidem vtetur theorematibus, nec tamen ob hoc erit Mathematicus, quam uis interdum quidem volens eam, quae numerosa est, paucissimam ostendere multitudinem, castra, suosque exercitur ad figu ram circuli formet; interdum uero ad figurum quadranguli nel quinquaenguli, vel alterius cuiusdam multanguli, vbi plarimam acparere cupit. Haec igitur fere sunt, quae nebis antiqui Mathomatici de harum scientiarum partitione reliqueruni INVEN.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 14","label":"MATHEMATICAE DISCIPLINAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/14"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 16","label":"P PROLEGOMENA. AN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/16"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}