{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 171","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 171","ref":"171","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/171","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/171.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"SI ad aliquam rectam lineam, atque ad eius punctum, duae rectae lineae non ad easdem partes ductae eos, qui sunt deinceps, angulos duobus rectis aequales fecerint; in directum erunt inter se ipsae rectae lineae. AD punctum C, lineae rectae AB, in diuersas partes edu ctae sint duae rectae CD, CE, facientes cum AC, duos angulos ACD, ACE, vel rectos, vel duobus rectis aequales. Dico ipsas CD, CE, inter se esse constitutas in directum, ita vt DCE, sit vna linea recta. Si enim non est recta DCE; producta DC, ad partes C, in directum, & continuum cadet aut supra CE, vt sit recta DCF, aut infra CE, vt sit recta DCG. Si cadit supra, cum AC, consistat super rectam DCF, fient duo anguli ACD. ACF, duobus rectis aequales; Ponuntur autem & duo angulo ACD, ACE, aequales duobus rectis; & omnes recti sunt inter se aequales: Quare duo anguli ACD, ACF, duobus angulis ACD, ACE, erunt aequales. Ablato igitur communi angulo ACD, remanebunt anguli ACF, ACE, inter se aequales, pars & totum, quod est absurdum Non igitur recta DC, producta cadet supra CE; Sed neque infra cadet; Eadem enim ratione probarentur anguli ACE, ACG, aequales. Igitur DC, producta eadem efficietur, quae CE, proptereaque, si ad aliquam rectam lineam, atque ad eius punctum, &c. Quod demonstrandum erat. SCHOEST hac propositio praecedentis conuersa. In ea enim probatum fait, si DCE sit recta, angulos ACD, ACE, duobus esse rectis aequales; In hac vero de monstratum est, si dicti anguli sint duobus rectis equales, rectas DC, EC, esse vnam lineam rectam.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 170-2","label":"SCHOLIOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/170-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/170-2"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 172","label":"EX PROCLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/172"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}