{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 175","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 175","ref":"175","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/175","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/175.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Nam eadem ratione erunt duo anguli BAE, EADN les duobus angulis DAC, CAB; Quare vt prius, concludetur propositum. Peletarius autem demonstrat hoc idem ratione ducente ad id, quod fieri nequit. Nos tamen demonstrationem nostram ostensiuam eius demonstrationi iure optimo praeposuimus. THEOR. 9. PROPOS. 16. CVIVSCVNQVE trianguli vno latere producto, externus angulus vtrolibet interno, & opposito, maior est. TRIANGVLI ABC, latus BA, producatur ad D; Dico angulum externum DAC, maiorem esse interno, & opposito ACB, itemque mai rem interno, & opposito ABC. Diuidatur enim C, bifariam in E; & ex B, per E, extendatur recta BEF, ita vt EF, abscissa sit aequalis rectae EB; ducaturque recta FA. Q uoniam igi. tur latera CE, EB, trianguli CEB, aequalia sunt lateribus AE, EF, trianguli AEF, vtrumque vtrique, per constructionem; sunt autem & anguli ad E, dictis lateribus comprehensi, ir ter se aequales, cum sint circa verticem E, & oppositi: Erit basis CB, aequalis basi AF, & angulus ECB, angulo E AF; Est autem angulus DAC, externus maior angulo EAF, totum videlicet parte. Igitur & externus angulus DAC, maior erit interno, & opposito angulo ACB. Quod si latus CA, producatur ad G; & AB, diuidatur bisariam in H; extendaturque recta CHI, vt HI, aequalis sit rectae HC, & ducatur recta IA: demon strabitur eadem prorsus ratione, angulum externum GAB, maiorem esse interno angulo, & opposito ABC: Est autem angulus DAC, angulo GAB, aequalis, cum lineae BD, CG. se mutuo secent in A. Igitur & angulus DAC, maior erit interno & opposito angulo ABC. Est autem idem angulus DAC, maior quoque ostensus angulo interno, & opposito ACB. Cuiuscunque cigo trianguli vno latere producto, &c. Quod demonstrandum erat. SCHORON dirit Euclides angulum externum DAC, maiorem esse ungulo BAC, interno, qui sibi est deinceps; sed solum magnitudine superare vtrumlibet ACB, ABC, internorum, fibio; oppositorum: quoniar: externus angulus aequalis potesi esse angulo interne sibi deinceps, quando scilicet externus rectus est; Tunc enim necessario is, qui sibi est deinceps, rectus quoque erit: Potest & esse minor, quando nimirum est aecutus; Hoc enim posito, angulus illi deinceps obtusus erit: Solum ergo, quando obtusus erit externus, superabit internum sibi deinceps; Hic enim necessario acutus existet.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 174-2","label":"EX. PELETALIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/174-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/174-2"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 176","label":"EX. PELETALIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/176"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}