{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 180","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 180","ref":"180","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/180","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/180.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"Producatur enim AD, ad E, vt sit DE aequalis ipsi AD: Deinde ex maiori segmento DC, auferatur recta DF, aequalis minon segmento DB, & pF, ex E, extendatur recta EFG Quoniam igitur latera A.D DB, trianguli ADB, aequalia sut lateribus ED, DF, triaguli BDF, vtrumque vtrique, per constructionem; sunt aut & anguli ADB, EDF, dictis lateribus contenti aequales; Erunt pases AB, & EF, aequales, & angulo BAD, angulus FED, aequalis: Est vero & angulus CAD, angulo BAD, aequalii, p hypothesin; Igitur anguli GAD, GEA, trianguli AGE, aquales erunt, ideoque latera AG, EG, aequalia erunt. Est aut recra AC, maior quam AG; quare & AC, maior erit, quam EG; Et qa EG, maior est, quam EF, erit & AC, multo maior, quam EF Cum igitur demonstratum fit rectam EF, aequalem esse rectae AB, erit AC, latus majus latere AB, quod erat ostendendum. Hoc ostenso theoremate, ita propositio 19. demonstrabitur. In triangulo ABC, angulus ABC, maior fit angulo C. Dico latus AC, maius esse latere AB. Diuisa enim recta BC, super quam constituti sunt dicti anguli inęquales,) bifariam in D; ex A, per D, extendatur recta ADB, vt fit DE, ęqualis ipsi AD; ducaturque recra BE. Quoniam igitur late12AD, DC, trianguli ADC, aequalia sunt lateribus ED, DB, trianguli EDB, vtrumque vtrique, per constructionem; sunt autêm & anguli ADC, EDB, dictia comprehensi lateribus aequales: Erunt bases AC, & BE, aequales, angulusque ACD, an gulo EBD, aequalis: Et quia angulus ACD, ponitur esse minor angulo AEC, erit & angulus EBD, minor eodem angulo ABC; Ideoque angulns ABE, per rectam BD, diuidetur in partes inaquales. Si igitur bisariam secetur per rectam BF, cadet BF, supra BD, eo quod angulus ABD, maior fit angulo EBD. Quia vero EF, maior est, quam ED, & ED, posita est aequalis ipsi AD, erit EF, maior, quam AD; Sed adhuc AD, maior est, quâ AF; Multo igitur major erit EF, quam AF. Itaque quia recta BF, diuidens angulum ABE, bifariâ, secat basin AE, inaequaliter in F, estque majus segmentum EF, minus aut AF, erit per theorema a Proclo proxime demonstratum, latus BE, maius latere AB. Ostensum est aut BE, aequale esse lateri AC; Igitur & AC, latus latere AB, majus erit. Qd erat demonstrandum.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 179-2","label":"EX PROCLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/179-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/179-2"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 180-2","label":"SCHOLION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/180-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/180-2"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}