{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 185","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 185","ref":"185","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/185","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/185.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Ex DA, abscindatur recta DE, aequalis rectae AB; Et reliqua linea AE, bifariam diuidatur in F. Si igitur ab ex tremo C, ad F, recta ducatur CF, erunt duę lineę rectae constitute CF, DF, intra triangulum maiores duobus lateribus BA, AC. Quoniam in triangulo AFC, duo latera AF, FC, maiora sunt latere AC; Est autem recta AF, ipsi FE, ęqualis, per constructionem; erunt CF, FE, maiores quoque latere CA. Si igitur ęqualia addantur ED, & AB, fient rectę CF, FD, maiores lateribus CA, AB. Quod est propositum. Quod si ad F, ex B, extre mo recta duceretur, essent duae rectę constitutę CF, BF, min ores duobus lateribus CA, AB, ut Euclides demonstrauit. RVRSVS sit triangulum scalenum ABC, cuius latus maximum BC, minimum AB. Ex BC, auferatur BD, aequalis rectae AB, & ducatur AD, recta, ad cuius punctum quodlibet, ut ad E, ab extremo C, recta ducatur CE. Constiture igitur erunt intra triangulum due lineę CE, DE, quę minorem angulum comprehendunt eo, quem efficiunt duo latera AB, AC. Cuim enim duo latera BA, BD, ęqualia sint, erunt duo anguli BAD, BDA, ęquales: Sed BDA, angulus maior est angulo CED; Maior igitur etit & angulus BAU, angulo CED. Quare multo maior erit totus angulus BAC, angulo CED; Quod est propositum. Recte igitur uclides monuit, duas lineas intra triangulum constitutas educi debere ab extremis punctis unius lateris, ut minores quidem sint duobus reliquis trianguli lateribus, maiorem uero complectan tur, angulum. Alias enim propositio uera non esset, ut iam est demonstratum. PROBL. S. PROPOS. 22. EX tribus rectis lineis, quae sunt tribus datis rectis lineis aequales, triangulum con—stit uere! sstituere. Oportet autem duas reliqua esse maiores omnifariam sumptas: quoniam niuscuiusque trianguli duo latera omnifariam sumpta reliquo sunt maiora. TRES lineae rectae datae sint A, B, & C, quarum quae libet duae reliqua sint maiores, (Alias ex ipsis non posset con stitui triangulum, ut constat ex propos. 20, in qua ostensum fuit, duo quae uis latera trianguli reliquo esse maiora.) opor teatque construere triangulum habens tria latera tribus datis lineis aequalia.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 184-2","label":"SCHOLIOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/184-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/184-2"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 186","label":"SCHOLIOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/186"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}