{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 188","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 188","ref":"188","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/188","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/188.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"(Quod facile fiet, si CI. sumatur aequalis ipsi EG; & CL, ipsi ΚσσH EH; & IM, ipsi GH; Deinde ex centris C, & I, interuallis uero CL. & IM. circuli describan tur secantes se se in K, &c.) Dico angulum C, aequalem esse angulo E Q uoniam duo latera CI, CK, aequalia sunt duobus lateribus EG, EH, vtrumque vtrique, & basis IK, basi GH, per constructionem; erit an gulus C, angulo E, aequalis. Effecimus igitur angulum ad C, aequalem angulo E, &c. Q uod facere oportebat. RAXIS. ab illa, quam in NON differt huius problematis praxis praece lente problemate tradidimus; propterea quod triangulum ut angulus dato constitnere oporteat aequale alteri triangulo angulo aequalis exhibeatur, ut perspicun est. Facilius tamen hac arte problema ef ficies. Sic linea data AB, punctumque in ea C, & angulus datus E. Centro igitur E, & internallo quouis arcus descrihatur GH; Esdemque interuallo ex cen ero C, arcus describatur IK, sumaturque osficio circini arcus IK, arcui GH, aequalis. Recta enim ducta CK, faciet angulum ad C, aequalem angulo E. Nam si du cerentur rectae IK, GH, essent ipsae aequales, propterea quod circino non variato vtramque distantiam IK, GH, accepimus. Cum ergo & duo latera IC, CK, aequalia sint duobus GE, EH, ob aequalia interualla, quibus arcus sunt doscripti; erunt anguli ICK, GEH, aequales. THEOR. 15. PROPOS. 24. SI duo triangula duo latera duobus lateribus aequalia habuerint, vtrumque vtrique, angulum vero angulo maiorem sub aequa libus rectis lineis contentum: Et basin basi majorem habebunt.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 187","label":"PRAXIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/187"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 189","label":"PRAXIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/189"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}