{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 196","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 196","ref":"196","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/196","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/196.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"SI in duas rectas lineas recta incidens linea alternatim angulos aequales inter se fe cerit: parallelae erunt inter se illae rectae lineae. IN duas rectas AB CD. incidens recta EF, faciat angulos alternatim AGH, DHG, inter se aequales. Dieo lineas AB, CD, esse parallelas. Si enim non sunt parallelae, coibunt tandem, si producantur infinite. Conueniant ergo ad partes B, & D, in puncto I. Q uoniam igitur triangulum est GIH, (cum AB, recta continuata sit, item recta CD, usque ad punctum I,) & angulus1& AGH, positus est aequalis angulo DHG; erit externus angulus AGH, aequalis interno, & opposito DHG; quod est absurdum; quoniam externus interno maior est Quod si AB, CD, corre dicantur ad partes A, & C, in nun cto K, erit rursus eadem ratione angulus externus DHG, aequalis interno, & opposito AGH. quod est absurdum. Non igitur coibunt lineae AB. CD; Quare parallelae erunt. Eodem modo, si ponantur anguli alterni BGH, CHG, aequales, demonstrabitur, lineas AB, CD, esse patallelas. Siigitur in duas rectas lineas recta incidens &c. Quod erat ostendendum. SCHOLIOX. NECEESE est, ut lines, quae dicuntur parallelae, in eodem existant plano, ut ex definitione constat: Quare non satis est duos angulos alternos aequales inter se esse, ut duae lineae probentur esse parallelae, nisi ponatur, eas in uno, eodemque existere plano. Fierienim potesi, ut linea recta incictes in duas rectas non in eodem pla no existentes, faciat alternos angulos aqua les.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 195-2","label":"SCHOLION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/195-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/195-2"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 197","label":"SCHOLION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/197"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}