{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 200","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 200","ref":"200","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/200","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/200.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"niam deso anguli BGH, DHG, minores ponuntur esse duobus rectis; Sunt autem duo anguli DHG, DHF, duobus rectis aquales; Erunt duo anguli DHG, DHF, maiores duobus angulis DHG, BGH. Ablato ergo communi angulo DHG remanebit angulus DHF, maior angulo BGH. Si igitur ad rectam FG, & ad punctum G, constituatur angulus KGH, aqua lis angulo DHF, cadet GK supra GB, sec abitque producta reGam AB. Quoniam igitur in duas rectas IK, CD, recta in cidens EF, facit angulum externum DHF, aequalem interno, & opposito KGH, Erunt rectae IK, CD, parallelae. Secat autem recta AB, ipsam IK, in G; Producta igitur sec abit quoque ipsam CD, vt demonstratum est. Quare AB, cum CD, con neniet ad partes B, & D, nimirum in puncto L. quod est propositum. QUAMVIS autem optime a Proclo demonstratum sit vndecimum hoc pronunciatum, vt iure inter theoremata possii referri; tamen ne ordinem Euclidis in quoquam immutemus, vtemur eo in omnibus propositionibus, quarum demonstrationas ex ipso pendent, tanquam pronunciato, praesertim cum facile ei assensus praeberi queat, intellecta prius recte propositione 28. Si enim lineae rectae propositae parallelae sunt, ita vt nunquam coeant, sed semper aequali inter se distantia progrediantur, etiamsi infinite producantur, quando recta in eas incidens facit duos angulos internos, ad easdem partes duobus rectis a quales, vt demonstratum fuit; quis non videt, si eadem recta incidens in duas rectas faciat angulos internos. ad easdem pates duobus rectis minores, alteram alteri appropinquare, ad eas partes, ad quas sunt interni anguli duobus rectis minores; quandoquidem aequali distantia procederent, si ijdem anguli paulo maiores essent, Iduobus videlicet rectis aquales, vt haec propositio 28. demonstrauis? THEOR. 20. PROPOS. 29. IN parallelas rectas lineas recta incidens linea; Et alternatim angulos inter se aequales efficit; & externum interno, & opposisito, & ad easdem partes aequalem; & internos, & ad easdem partes, duobus rectis aequales facit. IN parallelas AB, CD, recta incidat EF. Dico primum, angulos alternos AGH, DHG, inter se esse aequales.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 199","label":"CHOLION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/199"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 201","label":"CHOLION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/201"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}