{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 201","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 201","ref":"201","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/201","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/201.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Si enim non sunt aequales, sit alter, nempe AGH, maior. Q uoniam igitur angulus AGH, maior est angulo DHG, si addatur communis angulus BGH, erunt duo AGH BGH, maiores duobus DHG, BGH: At duo AGH, BGH, aequales sunt duobus rectis; Igitur duo DHG BGH, minores sunt duobus rectis. Quare cum sint interni, & ad easdem partes B, & D, coibunt lineae AB, CD, ad eas partes. quod est absurdum, cum ponantur esse parallelae. Non est igitur angulus AGH, maior angulo DHG: Sed neque minor; Eadem enim ratione ostenderetur rectas coire ad partes A, & C: Ioitur aequales erunt anguli alterni AGH, DHG. Eademque est ratio de angulis alternis BGH, CHG. DICO secundo, angulum externum AGE, ęqualem esse interno, & ad casdem partes opposito CHG. Q uoniam angulo BGH, aequalis est alternus CHG, vt ostensum est; & eidem BGH, aequalis est angulus AGE; Erunt arguli AGE, CHG, inter se quoque aequales. Eodem modo demonstrabitur, angulum BGE, aequalem esse angulo DHG. DICO tertio angulos internos ad easdem partes, AGH, CHG, aequales esse duobus rectis. Q uoniam ostensum fuit, angulum externum AGE, aequalem esse angulo CHG, interno; si addatur communis AGH, erunt duo AGE, AGH, duobus CHG, AGH, aequales: sed duo AGE, AGH, aequales sunt duobus rectis; Igitur & duo anguli CHG, AGH, aequales duobus recus erunt. Eodem modo anguli EGH, DHG, duobus erunt rectis aequales. In parallelas ergo rectas lineas recta incidens linea, & alternatim angulos &c. Q uod erat demonstrandum.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 200","label":"CHOLION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/200"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 202","label":"SCHOLION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/202"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}