{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 273","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 273","ref":"273","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/273","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/273","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/273.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"EX FEDERICO COMMANDINO. SI recta linea in partes inaequa les secetur: earum partium quadtata aequalia sunt rectangulo, quod bis dictis partibus continetur; vna cum quadrato eius lineae, quà maior pars supe Irat minorem. gε: SECETVAE recta AB, in parres inaequales AC, CB, sitque ma ior pars AC; ponatur autem minori parti CB, aequalis linea AD; vt DC, sit excessus, quo pars AC, superat partem CR Dieo qua drata partium AC, CB, aequalia esse rectangulo, quod bn continetur sub AC, CB, vna cum quadram lineae DC. Constituantur quadrata AE, CH; & agatur DI, ipsi GE, parallela, producaturque HG, ad K. Itaque quoniam AD, ipsi CB, est aequalis, addita communi DC, erit tota AC, hoc est CE, toti DE, aequalis; est autem & CG, ipsi CB, aequalis, quod quadra AD CE tum sit CH: Igitur & reliqua GE, reliquae DC, aequalis erit: Ac proinde, cum & IE, ipsi DC, sit aequalis; erunt GE, IE, aequales: ideoque IG, quadratum ert ab excessu DC, descriptum. Quoniam vero rectangula AI, DH, continentur sub partibus AC, CB, (Est. n. AC, vtrique lineae AF, DB; & CB, vtrio; AD, BH, aequalis:) manifestum est, quadrata AE, CH, partium AC, CB, aequalia esse rectangulis AI, DH, quae continentur sub partibus AC, CB, vna cum quadrato IG, excessus DC. Quod est propositum. SCHOLION. IN numeris. Secetur numerus 10. inaequaliter in 4. & 6. ita vt maior pas soperes minorem numero 2. Vides igitur numeros 16. 36. quadratos partium, qui efficiunt 52. aequales esse numero –4. qui sit ex 4. in 6. bis sumpto, vna cum 4. quadrato excessus 2. vt voleba. theorema.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 272","label":"THEOR. 7. PROPOS. 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/272","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/272"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 274","label":"EX FEDERICO COMMANDINO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/274"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}