{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 276","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 276","ref":"276","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/276","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/276","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/276.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"Deinde ex D, ducatur quoque ad AB, perpendicularis DF, secans EB, in puncto F, per quod ducatur FG, parallela ipsi AB, secans CE, in G, ducaturque AF. Q uoniam igitur in triangulo ACE, latera CA, CE, aequalia sunt; erunt anguli CAE, CEA, aequales. Est autem angulus ACE, rectus; reliqui igitur anguli alium rectum conficient, ideoq; AEC. semirectus erit. Eadem ratione angulus BEC, semirectus erit; ac propterea totus AEB, rectus. Rursus, quia trianguli FGE, angulus EGF, aequalis est recto ECB, externus interno; erunt reliqui duo anguli vni recto aequales: ostensum autem est, angulum FEG, esse semirectum, igitur & EFG, semirectus erit, proptereaque cum anguli FEG, FGE, aequales sint, erunt & latera EG, GF, aequalia inter se. Eodem modo ostendetur, in triangulo BDF, latera BD, DF, esse aequalia; nam angulus FDB, est rectus, & B, semirectus, &c. Itaque cum in triangulo ACE, angulus C, rectus sit, erit quadratum lateris AE, aequase duobus quadratis laterum AC, CE; Atqui haec duo quadrata inter se sunt aequalia; quod & lineae AC, CE, aequales sint; Igitur quadra tum lateris AE, duplum erit quadrati lateris A C. Rursus, quia in triangulo EGF, angulus G, rectus est erit quadratum lateris EF, aequale duobus quadratis laterum E G, GF; At duo haec quadrata inter se aequalia sunt, ob aequalitatem linearum EG, GF; Igitur!","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 275-2","label":"SCHOLION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/275-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/275-2"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 277","label":"SCHOLION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/277"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}