{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 278","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 278","ref":"278","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/278","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/278.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"vel sub BC, CD, Atqui quadrato ex DB, vna cum rectangulo, bis sub BC, CD, aequalia sunt quadrata ex BC, seu AC, 7. secundis & ex CD. Quaedrata igitur ex AD, DB, aequalia sunt biquadratis ex AC, CD; Ac propterea quadrata ex AD, DB, dupla sunt quadratorum ex AC, CD; Quod ostendendum erat. IAM vero rursus numerus, 10. diuidatur aequaliter in 5. & 5. Item inaequaliter in 7. & 3. vt sit intermedia sectio numerus 2. ceu in propos. 5. est dictum. Quadrati numeri igitur 49. & 9. partium inaequalium 7. & 3. dupli sunt quadrato rum 25. & 4. dimidij numeri 5. & numeri 2. inter duas sectiones, vt manifestum est. THEOR. I0. PROPOS. 10. SI recta linea secetur bifariam, adijciatur autem ei in rectum quaepiam recta linea: Quod a tota cum adiuncta, & quod ab adiuncta, utraque simul quadrata, duplicia sunt & eius, quod a dimidia, & eius, quod à composita ex dimidia & adiuncta, tanquam ab vna, descriptum sit, quadrati. SECETVR recta AB, bisariam in C, & ei in rectum addatur BD: Dico duo quadrata rectarum AD, BD, dupla esse quadratorum, quae ex rectis AC, CD, describuntur. Super AB, enim ex C, erigatur perpendicularis CE, & iungantur rectae quae sit aequalis dimidiae AC, uel CB AE, EB. Per D, deinde educatur DF, ipsi CE, parallela, occurrens rectae EB, protractae in G; & per E, ducatur rectę CD, parallela EF, secans DF, in F, iungaturque recta AG. Ostendetur iam, angulum AEB, esse rectum, ut in praecedenti propos. & CEB, semirectum; ideoque eius alternum EGF, semire29. primi ctum quoque: Est autem angulus F, rectus, cum in paral 34.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 277-2","label":"SCHOLIOX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/277-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/277-2"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 279","label":"SCHOLIOX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/279","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/279"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}