{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 279","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 279","ref":"279","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/279","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/279","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/279.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"primi lelogrammo lelogrammo CF, recto angulo C, opponatur; Igitur & re liquus FEG, semirectus erit, & propterea ipsi EGF, aequa lis. Quare rectae EF, FG, & angulis FEG, EGF, opposite, aequales erunt. Eadem arte ostendes, rectas BD, DG esse aequales, propterea quod angulus BDG, sit rectus, & BGD semirectus, &c. Quoniam igitur quadratum rectae AE, ae quale est quadratis aequalibus rectarum aequalium AC, CE, erit quadratum rectae AE, duplum quadrati rectae AC. Rursus quia quadratum rectae EG, quadratis aequalibus rectarum aequalium EF, FG, aequale est; erit quoque quadrarum rectae EG, duplum quadrati re ctae EF, hoc est, rectae CD, cum CD, recta aequalis sit rectae EF. Duo igitur quadrata rectarum AE, EG, dupla sunt quadratorum ex rectis AC, CD, descriptorum: Atqui duobus quadratis rectarum AE, EG, aequale est quadratum rectae AG; & quadrato rectae AG, aequalia sunt duo quadrata, quae ex duabus lineis rectis aequalibus AD, DG, descibuntur. Q uadrata ergo rectarum AD, DG, dupla sunt; quadratorum ex rectis AC, CD, descriptum. Cum igitur quadratum rectae DG, aequale sit quadrato rectae BDzerunt quoque quadrata rectarum AD, BD, dupla quadratorum, quae ex rectis AC, CD, describuntur. Itaque si recta linea secetur bisariam, &c. Q uod ostendendum erat.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 278","label":"SCHOLIOX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/278"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 279-2","label":"SCHOLIOX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/279-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/279-2"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}