{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 280","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 280","ref":"280","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/280","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/280.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Igitur quadrata ex AD, BD, aequalia sunt quadratis ex AC, CD, bis; Ac proin le quadrata ex AD, BD, dupla sunt quadnitorum ex AC, CD; Quod erat demonstrandum. NVMERVS IO. bifariam secetur in 5. & 5. cui addatur numerus quiuis 3. vt totus numerus compositus sit 13. Quadrati igitur numeri 169. & 9. horum numerorum 13. & 3. dupli sunt numerorum quadratorum 25. & 64. qui ex his numeris 5. & 8. gignuntur, ut perspicuum est. PROBL. I. PROPOS. II. DATAM rectam lineam secare, ut con prehensum sub tota, & altero segmentorum rectangulum, aequale sit ei, quod a reliquo segmento fit, quadrato. DATA sit recta AB, quam secare oportet in duas partes, ita ut rectangulum comprehensum sub tota AB, & minori eius segmento, aequale sit quadrato reliqui segmenti maioris. Describatur ex AB, quadratum AC, & D—L diuiso latere AD, quod cum linea data AB, Elangulum rectum efficit, bisariam in E, iungatur recta EB, cui ex EA, producta aequalis sumatur EF; & ipsi AF, abscindatur ex recta AB, data aequalis AG. Dico rectam AB, sectam esse in G, ita ut rectangulum comprehensum sub AB, & BG, aequale sit quadrato rectae AG. Ducatur enim per G, recta HI, parallela rectae DF, secans CD, in I; Ac per F, ducatur ipsi AG, parallela FH, secans HI, in H. Erit igitur parallelogrammum AH, quadra tum segmenti A G, cum omnia eius quatuor latera sint aequalia; & rectangulum CG, comprehensum sub AB, & segmento BG, quod AB, aequalis sit ipsi BC. Itaque pro bandum est, rectangulum CG, & quadratum AH, aequalia esse.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 279-2","label":"SCHOLIOX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/279-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/279-2"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 281","label":"SCHOLIOX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/281","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/281"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}