{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 283","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 283","ref":"283","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/283","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/283.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Si vero caderet extra triangulum in latus BC, productum ad par tes C, qualis est recta AF, essent rursus in triangulo ABF, duo anguli ABF, AFB, maiores duobus rectis, cum ille sit obtusus, hic vero rectus. Quod est absurdum. CONVERSV M quoque huius theorematis ita ostendemus. In triangulo ABC, quadratum lateris AC, maius sit quadratis laterum AB, BC; Dico angulum B, quem dictum latus subtendit, esse obtusum. Ducatur enim ex B, ad AB perpendicularis BD, lineae BC, aequalis, iungaturque recta AD. Quoniam igitur quadratum ex AD, aequale est quadratis ex AB, BD, hoc est ex AB, BC; Ponitur autem quadratum ex AC, maius quadratis ex AB, BC: Erit quadratum ex AD, minus quadrato ex AC, & idcirco recta AD, minor quam recta A. C. Itaque quia latera AB. BC, trianguli ABC, aequa lia sunt lateribus AB, BD, trianguli ABD, vtrumque vtrique, & basis AC, maior est base AD; Erit angulus ABC, maior an gulo ABD: sed ABD, rectus est. Igitur ABC, recto maior, & obtusus erit. THEOR. 12. PROPOS. 13. IN oxygonijs triangulis, quadratum a latere angulum acutum subtendente minus est quadra tis, quae fiunt a lateribus acutum angulum conprehendentibus, rectangulo bis comprehenso, & ab uno laterum, quae sunt circa acutum angulum, in quod perpendicularis cadit, & ab assumpta interius linea sub perpendiculari prope acutum angulum.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 282-2","label":"SCHOLIOX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/282-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/282-2"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 284","label":"SCHOLIOX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/284"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}