{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 285","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 285","ref":"285","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/285","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/285.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Ita enim semper cadet perpendicularis intra triangulum, vt Luslides in demonstrae tione assumpsit. Quod quidem facile demonstrabitur hac ratione. Sint enim in EB D CE triangulo ABC, duo anguli AEC, ACB, acuti, angulus vero BAC, rectus, vel obtusus, acuturre. Di co perpendicularem ex A, demissam cadere intra triangulum. Si enim caderet extra in CB, protractam ad partes B, cuiusmo di est recta AE, esset in triangulo ABE, angulus exterior ABC, acutus, maior interno & oppisito rocio AEB, quod est absurdum. Si vero caderet extra in BC, productam ad partes C, qualis est recta AF, in idem incideremus absurdum, vt manifestum est. IDEM hoc theorema in triangulis rectangulis, & obtusangulis demonstrat Federicus Commmandinus, etiam si perpendicularis AD. non cadat in latus BC, sed vel eadem sit, quae latus AC, vt in rectangulis, vel extra triangulum cadat, vt in obtusangulis accidit, ceu in scholio propos. pracedentis demen strauimus: quod tum demum accidet, cum perpendicularis non ab angulo recto, vel obtuso, sed ab altero acutorum demittitur. SIT triangulum rectangulum ABC, cuius angulus B, sit re! ctus; & ex angulo A, acuto ad BC, perpendicularis ducatur AD, quae eadem erit, quae latus AB, propter angulum rectum B. Di co quadratum lateris AB, acutum angulum C, subtendentis, minus esse, quam quadrata laterum AC, CB, rectangulo bis comprehenso sub latere CB, in quod perpendicularis cadit, & sub linea CD, quae interijcitur inter perpendicularem AD, & acutum angulum C. Cum enim quadrata ex AB, CB, aequalia sint quadrato ex AC; addito communi quadrato ex C B, orunt tria quadrata, nempe quod ex AB, & duplum eius, quod ex CB, aequalia duobus quadratis ex AC, CB: At quadratum ex CB, idem est, quod rectangulum sub CB, CD; Igitur & quadratum ex AB, vna cum rectangulo bis sub CB, CD, aequale est quadratis ex AC, CB; Ac proinde quadratum ex AB, minus est, quam quadrata ex AC, CR, rectangulo bis sub CB. CD, Quod est propositum.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 284-2","label":"SCHOLION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/284-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/284-2"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 286","label":"SCHOLION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/286","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/286"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}