{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 313","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 313","ref":"313","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/313","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/313.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Q uoniam igi tur in triangulo FBG, latera duo BF, BG, maiora sunt latere FG: Est autem recta BF, rectae FC, aequalis; (quod F, sit centrum creuli ABC,) & recta GB, rectae GE, aequalis; (quod G, sit centrum circuli DBE) erunt & rectae FC, GF, maiores quam recta FG, pars quam totum, (cum FG, contineat praeter FC, GE, rectam adhuc CE 3) quod est absurdum. Si igitur duo circuli sese exterius contingant, &c. Quod erat; demonstrandum. THEOR. 12. PROPOS. 13. CIRCVLVS circulum non tangit in pluribus punctis, quam uno, siue intus, siue extra tangat. CIRCVLI ABCD, AECF, tangant se intus, si fieri potest, in pluribus punctis, quam uno, A, & C. Assumantur igitur centra horum oirculorum G, H, per quae recta GH in utramque partem ex endatur, quam necesse est cadere in contactus A, & C. Itaque cum G, sit centrum, & recta AC, diameter, diuidetur a C, bisariam in G Simili ratione diuidetur eadem AC, bisariam in H quod est absur dum. Vna enim recta in uno duntaxat puncto diuiditur bi fariam. Si enim GC, est dimidium totius AC, erit necessario HC, dimidio minor, cum sit pars dimidij GC. Q uod si quis dicat rectan GH, extensam ad partes quidem G, cadere in contactum A; At uero ad parie. H, minime pertine re ad contactum C, sed se care utrumque circulum in I. & K, ut in secunda figura perspicuum est: ducendae erunt ex centris G, H, ad contactum C, rectae GC, HC. Ponatur igitur primo O, centium circuli ABCD; & H, centrum circuli AECF. Et quia in triangulo GHC, duo latera GH, HC, maiora sunt la- 20. primi tere GC; Sunt autem rectae GH, HC, aequales ipsi GK; (quod HC, HK, sint ex centro) & recta GC, rectae GI; (quod & hae sint ex centro) erit quoque recta GK, maior, quam GI. pars toto: quod est absurdum. Ponatur secundo G, centrum circuli AECF; & H, centrum circuli AB. CD.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 312","label":"THEOR. I0. PROPOS. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/312","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/312"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 314","label":"THEOR. I0. PROPOS. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/314","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/314"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}