{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 316","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 316","ref":"316","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/316","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/316","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/316.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"CD, aequaliter a centro E; Dico eas inter se esse aequales. Ducantur enim iterum ex centro E, ad AB, CD, perpendiculares EF, EG, quae per 4. defin. hu ius lib. aequales erunt; diuidentque rectas AB, CD, bifariam. Ductis igitur rectis EA. ED, erunt earum quadrata aequalia: Est autem quadratum rectae EA, aequale quadratis rectarum AF, FE; & quadratum rectae ED, aequale quadratis rectarum DG, GE Quare & quadrata rectarum AF. FE, aequalia sunt quadraus rectarum DG, GE; ideoque ablatis aequalibus qua dratis aequalium rectarum EF, EG, remanebunt quadrata rectarum AF, DG, aequalia; atque adeo rectae AT, DG. ac propterea earum duplae AB. CD, aequales quoque erunt. Itaque in circulo aequales rectae lineae aequaliter distant a cen tro, &c. Q uod erat demonstrandum. THEOR. 14. PROPOS. 15. IN circulo maxima quidem linea est diameter; aliarum autem propinquior centro, remotiore semper maior. IN circulo ABCDEF, cuius centrum G, diameter sit AF; & recta ei propinquior HI, remotior autem CD. Dico omnium esse maximam AF; & H! maiorem, quam CD. Ducantur enim ex G, centro rectae GK, GL, perpendicula res ad CD, HI. Et quia remotior est CD. à centro, quam HI, erit GK, majos BNZE quam GL, per 4. defin. huius lib. Abscindat ex GK, recta GM, ipsi GL, aequalis, atque per M, educatur BME, perpen dicularis ad CK, & connectantur rectae GE, GC, GD, GE. Q uam igitur rectae Ppendiculares GM, GL, aequales sunt, aequaliter distabunt rectae BE, HI, a centro, per 4 defin. huius lib. & ideo inter se aequales erunt. Rursus quia rectae GB, GE, maiores quidem quidem sunt recta BE „aequales autem diametro AF; erit & diameter AT, maior, quam BE; Eadem ratione ostendetur AF, maior omnibus alijsl ineis Deinde quia latera GB, GE, trianguI BGE, aequalia sunt lateribus GC GD, traguli CGD; & angulus BGE maior est angulo CGDI erit recia BE, maior quam CD; atque adeo HI, quae aequalis ostensa suit ipsi BE, maior quoque erit quam CD. In circulo igitur maxima quidem linea est diameter, &c. Q uod erat demonstrandum.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 315","label":"SCHOLION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/315","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/315"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 317","label":"SCHOLIOX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/317"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}