{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 336","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 336","ref":"336","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/336","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/336","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/336.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Q uare maior erit 19. primi. recta EC, hoc est, ED, quam EF, pars quam totum. quod est absurdum. Est igitur EC, perpendicularis ad AB. Q uare si circulum tangat recta quaepiam linea, &c. Qq demonstrandum erat. ALITER. Si EC, non est perpendicularis ad AB, erit alter angulorum Ad C, obtusus, & alter acutus: Sit ergo ECB, acu tus, qui cum maior sit angulo semicirculi ECD, erit angulus semicir culi minor angulo aliquo acuto: quod est absurdum. Ois 16. tertij. siquidem angulus semicirculi maior est omniacuto. THEOR. 17. PROPOS. 19. SI circulum tetigerit recta quaepiam linea, a contactu autem recta linea ad angulos rectos ipsi tangenti excitetur: In excitata erit centrum circuli. TANGAT recta AB, circulum CDE, in C; & ex C, ducatur CE, perpendicularis ad AB. Dico in CE, esse centrum circuli. Si enim est extra CE, sit F, centrum, a quo ad C, ducatur recta FC, quae perpendicularis 18. tertij. erit ad AB. Quare rectus angulus FCB. recto angulo ECB, aequalis erit, pars toti: quod est absurdu. Non igitur extra CE, centrum circuli existet. Itaque si circulum tetigerit recta quaepiam linea, &c. Q uod erat demon strandum. THEOR. 18. PROPOS. 20. IN circulo, angulus ad centrum duplex est anguli ad peripheriam, cum fuerit eadem peripheria basis angulorum. IN circulo ABC, cuius centrum D, super basin BC, constituatur angulus BDC, ad centrum; & super eandem b.si angulus BAC, ad peripheriam. Dico angulum BDC, duplum esse anguli B C. Includant enim primi duae AB, AC, duas DB, DC; & per centrum D, recta extendatur AE.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 335","label":"PELETARIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/335","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/335"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 337","label":"PELETARIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/337","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/337"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}