{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 362","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 362","ref":"362","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/362","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/362.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"COROLLARIVM. II. CORETATetiam, duas rectas ab eodem puncto ductas, quae circulum tangant, inter se esse ęquales. Ducantur enim ex A, rectae AB, AC, tangentes circulum; quas dico esse aeqbales inter se. Ducta enim recta AD, quae circulum secet in A, erit tam quadratum rectae AE, quam quadratum rectae AC, aequale re36. terrij. ctangulo sub AD, AE; Quare quadrata rectarum AB, AC, inter se aequalia erunt, ac propterea rectae AB, AC, aequales quoque erunt. COROLLARLVM. PERSPICVVM denique est, ab eodem puncto extra circulum assumpto, duci tantum posse duas lineas, quae circulum tangit. Si enim praeter duas AB, AC, duci possit tertia AD, circulum eundem tangens; ductis rectis EB, FD, NVE ex centro E, erunt anguli ABE, ADE, recti, 18. tertij. ideoque aequales; quod est absordum. Nam si ducatur recta AE. crit angulus ADE, maior 21, primi angulo ABE. ALITER. Erunt duae tangentes AB, AD, aequales, ut ostensum est; quod est absurdum. Ducta namque recta AE, ad centrum E, quae circulum secet in F, erit AD, cum sit propinquior minimę AF, minor, quam AB, quae a minima AF, remotior est. Solum igi 8. tertij. tur duae rectę ducentur a puncto A, quae circulum tangant: Quod est propositum. THEOR. 31. PROPOS. 37. SI extra circulum sumatur punctum aliquod, ab eoque puncto in circulum cadant!","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 361","label":"VREUCLID. GEOM BES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/361"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 363","label":"COROLLARIVM. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/363"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}