{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 389","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 389","ref":"389","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/389","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/389","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/389.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"At uero quia magnitudo D, non metitur magnitudines E, & C sed sumpta bis, excedit magnitudinem E, & sumptater, deficit a ma gnitu dine F, sumpta autem quater, eandem superat; non appellabitur magnitudo D, pars ma gnitudinum E, & F. DVPLEX autem est pars apud Mathematicos: Quaeda metitur suum totum, ita ut aliquoties repetita totum su umcon stituar; qualis est numerus ζ. cum 8. 12. 16. 20. &t. colla Itus; Quadam autem non metitur suum totum, sed aliquoties sumpta ipsum uel excedit, vel ab eodem deficit: cuiusmodi pars est numerus 4. collatus cum 6. 7. 9. 10. 18. 38. &c. Prior di ci solet aliquota, posterior autem aliquanta. Euclides igitur hoc in loco definis partem aliquotam duntaxat, tum quiae haec solum metitur suum totum; (Aliquanta enim non dicitur metiri suum totum) tum etiam, quia ut ex lib. 7. constabit, pars aliquanta non dicitur ab Euclide pars, sed partes. Nan numerus 4. non est pars huius numeri 6. sed duae partes tertia, quales sunt duo binarij. Accedit etiam, quod in omnibus demonstrationibus huius quinti libri pars sumitur ab omnibus interpretibus pro parte aliquota. Vnde mirum sane est, nonnullos interpretes Euclidit, inter quos est etiam Peletarius, contendere, partem hoc in loco definiri, quatenus complectitur omnem partem tam aliquotam, quam aliquantam; cum tami in demonstrationibus etiam ipsi nomine partis intelligaus par tem aliquotam duntaxat. MVLTIPLEX autem est maior minoris, cum minor metitur maiorem. VT in superiori exemplo tam magnitudo B, quam magnitudo C, multiplex est magnitudinis A; quoniam haec utramque illam metitur. At uero neque magnitudo E, neque magnitudo F, multi plex est dicenda magnitudinis D; proptereae quod haec neutram illarum metiatur. Itaque pars ad multiplex refertur,l fertur, & multiplex ad partem, ita minor quantitas mensurans maiorem, dicatur pars maioris; Maior uero mensurata a minori, dicaetur minoris multiplex. SATIS autem perspicue ex hac definitione colligitur, patem antea desinitam esse eam, quae perfecte metitur suum totum.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 388","label":"FINIS ELEMENTI QVARTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/388","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/388"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 390","label":"FINIS ELEMENTI QVARTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/390","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/390"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}