{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 4","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/4.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":270,"text":"Quod si (ut est apud eundem peripateticae disciplinae principem) doctrinarum nobilitas tum ex rerum dignitate, tum ex elaborata probandi ratione pen det; quid de mathematicis disciplius existimandum est, quae ut de rerum praestantia nihil dicam, tantam habent suis in rationibus firmitatem, ut non tam persuadere, quam uim quodammodo afferre uideantur. Quotus enim quisque est, qui Archimedis, & Apollonij, caeterorumque Mathematicorum libros legens acutissimorum hominum non admiretur ingenia, & menti suae firmissimas quasdam quasi machinas admoueri non sentiat, ut ijs quae illi tradunt, uel inuitus assentiri cogatur? Qua quidem ex re dici uix potest, quantam animus noster caspiat voluptatem, dum ita in sententia per stat, remque omnem plane percipit, ac teinet, ut neutram in partem dubius inclinet, nusquam fluctuet, nedum falsis opinionibus imbuatur. Cuius sane tam certae tamque accuratae scientiae, cum solum ac fundamentum Euclidis, quae dicuntur, elementa commun omnium Mathematicorum consensu existimentur; Tantam profecto summus ille vir apud posteros laudem meretur, quanta optimo in primis diligentissimoque magistro, atque ipsi etiam primo artis inuentori iure debetur. Quo magis eorum probanda uidetur industria, qui in his ipsis elementis aut explicandis, aut illustrandis studium, atque operam collocant, ut quanto haec mathematicarum disciplinarum initia aut faciliora, aut frmiora fuerint, tanto quae consequuntur omnia planius cognoscantur. Quae cum ego multos annos partim publice docendo, partim priuatim commentando, & cum alijs viris doctis com municando diligentius pertractassem, colllegissemque (ut fere fit) in meum priuatum usum nonnulla, quae ad eorum cognitionem facere uiderentur; faciendum mihi necessario existimaui, praesertim auditorum, amicorumque meorum precibus fatigatus, praeterea Laurentij Castellani ciuis Romani liberalitate inuitatus, qui omnes ad id necessari os sumptus benigne admodum suppeditauit, ad publicam studiosorum utilitatem, in lucem manusque hominum exire permitterem.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/3"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/5"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}