{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 408","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 408","ref":"408","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/408","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/408","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/408.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Quoniam igitur anguli semicirculorum ABD, CBE, sunt aequà les; addito communi angulo mixio ABE, siet angulus totus cur uilineus DBE, toti angulo recto ABC, aequalis. Similiter oste des, angulum curuilineum IGK, aequalem esse obtuso FGH 3 nec non curuilineum OMP, acuto LMN, idummodo hic ab angulis semicirculorum LMO, NMP, auferas communem angulum mixtum, qui continetur recta linea LM, & curua MP; Ex quibus constat, alterutrum angulorum multiplicatum, posse alterum excedere; quare proportionem inter se habè bunt. At uero linea finita ad lineam infinitam non habebit proportionem, quia finita quomodocunque multiplicata, infinitam nequit superare. Sic neque linea cum superficie, neque sii perficies cum corpore, eandem ob causam, ullam habebit proportionem. Denique non censebicur habere proportionem angus lus contactus cum angulo rectilineo, quia angulus contactus quantumuis multiplicatur, minor adhuc semper existit quonis angulo restilineo, etiam minimo: ceu propos. 16. lib. 3. demon strauimus. Itaque ut apertius Euclides explicaret, quaenam magnitudines eiusdem generis proportionem dicantur habere, aoluit hac definitione, eas intelligi, quae hanc conditionem habeant, ut alterutra multiplicata, alteram possit superare, alias non. Hanc ob causam in plerisque demonstrationibus proportionum; iubet toties multiplicare anam propositarum magnitudinum, quae proportionem ponuntur habere inter se, dones alteram excedat. Quod etiam facit propos. 1. lib. 10. & in plerisque alijs propositionibus. PERSPICVVM est ex his, quam inepte, & quam falso, hanc definitionem exposuerit Orontius. Ait enim Eucli dem non definire, seu docere, quaenam magnitudines proportioniem dicantur habere, sed qualem proportionem dua quaecunque propositae quantitates habeant. Itaque nt inquit, uult Euclides, si magnitudo A, ad magnitulinem B, referatur, & ambmultiplicentur aequaliter, hoc est, ambarum sumantur quaecun que aeque multiplicia, nempe C, tam multiplex ipsius A, quam multiplex D, ipsius B; habebunt magnitudine A, & B, eam inter se proportionem, quam earum equemultiplicia C, & D Non aduertit antem, hoc quod ait, non esse definitionem, sed Theorema decimumquintum huius 5. lib.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 407","label":"SILIBERO V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/407","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/407"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 409","label":"SILIBERO V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/409","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/409"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}