{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 417","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 417","ref":"417","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/417","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/417","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/417.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"SINY magnitudines A, B, C, D, E, continue proportio nales, ita vt ea sit proportio A, ad B, quae B, ad C 3 & C, ad D; & D, ad E. Proportio igitur A, magnitudinis primae ad C, magnitudinem tertiam, dicitur duplicata eius proportionis, quam habet A, magnitudo prima ad B. magnitudinem seciendam: quoniam inter A, & C, duae proportiones reponun tur, quae aequales sunt proportioni A, ad B; vt pro portio A, ad B; & B, ad C. At proportio A, maABCDE gnitudinis primae ad D, magnitudinem quaertam, dicitur triplicata eius proportionis, quam habet A. magnitudo prima ad B, magnitudinem secundam: quia inter A, & D, reperiuntur tres proportiones, quae aequales sunt proportioni A, ad B, nimirum proportio A, ad B5B, ad C; & C. ad D. Sic quoque proportio A, ad E, dicitur quadruplicata proportionis A, ad B; propterea quod quatuor proportines intericiuntur inter A, & E, quae aequales sunt proportioni A, ad B, &c. QUOD si e contrario ea sit proportio E, ad D, quae D, ad C 3 & C, ad B; & B, ad A; dicetur proportio E, ad C, duplica ta proportionis E, ad D: At vero proportio E, ad B, dicetur triplicata proportionis E, ad D;sic quoque proportio E, ad A, dicetur quadruplicata proportionis E, ad D, &c.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 416","label":"BAOLIBERS. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/416"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 418","label":"BAOLIBERS. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/418","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/418"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}