{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 430","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 430","ref":"430","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/430","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/430","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/430.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":200,"text":"Q uoniam uero EC, FK, aequales sunt ipsis A, & C; sunt autem A & C, aeque multiplices ipsarum B, & D, ex hypothesi; Erunt & EG, TE, earundem B, & D, aeque mulriplices. Pa EABFC ri ratione erunt GH, KL; Item HI, LM, aeque multiplices earundem B, & D. Q uoniam igitur EG prima magnitudo, tam est multiplex secundae B, quam est multiplex FK, terria quartae D; Item GH, quinta tab multiplex est eiusdem secundae B, quam multiplex est KL, sexta eiusdem quartae D, Erit & EH, composita ex prima & quinta, tam multiplex secundae B, quam est mu tiplex FL, composita ex tertia & sexta, quartę D. Rursus cum sit EH, prima tam multiplex secundae B, quam multiplex est FL, tertia quariae D; sit autem & H I, quinta, tam mul tiplex secundae B, quam est LM, sexta multiplex quartae D; Erit & EI, composita ex prima & quinta, tam multiplex secundae B, quam est FM, composita ex tertia ac sexta, multiplex quartae D. Eademque est ratio, si plures fuerint partes in E, & F. Si sit ergo prima secundae aeque multiplex, atque tertia quartae, &c. Q uod ostendendum erat. SCHOOBTENDETVR hoc theorema, propos. 22. non solum in magnitudinibus aeque multiplicibus, sed etiam in omnibus, quae binae sumptae eandem habent proportionem.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 429","label":"SCHOLIOX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/429","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/429"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 431","label":"THEOR. 4. PROPOS. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/431","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/431"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}