{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 433","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 433","ref":"433","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/433","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/433","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/433.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"definitionis, per conuersum eiusdem, atque idcirco idem per idem, quod est absurdum; tum eriam, quiae eodem modo statim a prin cipio licuisset illi inferre, sic esse, per conuer sum 6. definitionis E, ad G, ut F, ad H, sinacceptione nouarum magnitudinum aeque multiplicium. Non enim est maior ratio in illis, quam in his. Reycienda est ergo huincemodi demonstratio, una cum expositione 6 definitionis, ut supra diximus. At iuxta no stram interpretationem eiusdem definitionis constat solum, si I, minor est, quam L, uel aequalis, uel maior, etiam K, minorem esse uel aequalem, uel maiorem, quam M;quemadmodum & idem constat in aeque multiplicibus E, F, G, H, si sumantur, pro ut inter se respondent. Vn de ex 6. defin. recte colligitur, ita esse E, primam ad G, secun dam, ut est F, tertia ad H, quartam. CAETERVMnon uidetur hoc loco dissimulandum Theo rema quoddam antiauis mathematicis ualde famili are, quamuis a nemine, quod sciam, sit demonsiratum. Videlicet. SI prima ad secundam eandem habuerit rationem, & terria ad quartam; etiam aeque multiplices primae & tertiae, ad secundam, & quartam magnitudines, eandem habebunt rationem: Necnon aeque multiplices secundae & quartae ad primam & tertiam magnitudines. Et contra eandem rationem habebunt secunda & quar ta, ad aeque multiplices primae & tertiae; Nec non prima & tertia, ad aeque multiplices secundae & quartae. SITA, prima ad B, secundam, ut C, tertiae ad D, quar. tam, sumanturque F, & F, aeque multiplices ipsarum A, & C; Item G, & H, aeque multiplices ipsarum B, & D. Dico ita esse F, ad B, ut F, ad D; Item G, ad A, ut H, ad C; Et e con uerso, ita esse B, ad E, ut D, ad F; Item A, ad G, ut C, ad H. Sumantur enim rursus ipsarum E, F, aeque multiplices I, K; Item ipsarum G, H, aeque multi HAC DDI plices L, M. Eruns igitur ex aequo, ut ante probatum est, I, K, aeque multiplices ipsarum A, C; Item L, M, ipsarum B, D, aque multiplices. Quocirca si I, multiplex primae A,","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 432-2","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/432-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/432-2"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 434","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/434","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/434"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}