{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Euclidis elementorum libri XV 438","citation":"Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 438","ref":"438","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/438","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/438","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/438.md","author":{"name":"Christoph Clavius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius"},"work":{"title":"Euclidis elementorum libri XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"SCHOLION. PERSPICVVM est, nihil poße in hac propos. colligi ex 6. defin. iuxta expositionem Campani ac Oronti. Neque enim per demonstrationem constat, utranque multiplicem D & E, eandem habere proportionem ad multiplicem F; sed solum, cum illae fini aequales, utramque esse uel minorem, uel aequalem, uel maiorem multiplici, F. Idemque cernitur in omnibus fere propositionibus, quae per 6. definitionem propositum colligunt. EODEM fere modo ostendemus, aequales magnitudines ad alias inter se aequales, eandem habere rationem, si loco mul tiplicis F, sumantur duae aeque E—— — Bi— multiplices. Sint enim tam A, & B, inter se aequales, quam C, & D, inter se. Dico esse A, ad C, ut B, ad D. Sumptis enim E, & F, aeque multiplicibus ipsarum A, & B, primae, & tertiae. Item G, & H, aeque multiplicibus ipsarum C, & D, secundae, & quartae; Erunt tam E, & F, inter se aequales, quam G, & H, inter se, ut constat ex ijs, quae in 1. lib. docuimus, cum axioma sextum explicaremus; quod E, & F, sint aequalium A, & B, aeque multiplices, necnon G, & H, aeque multiplices quoque aequalium C, & D. Quare si E, multiplex primae deficit a G, multiplici secundae, etiam F, multiplex tertiae, ab H, multiplici quartae deficiet; & si aequalis, aequalis; & si superat, superabit. Eadem ergo est propertio A, primae ad C, secundam, quae B, ter tiae ad D, quartam, ex defin. 5. Quod est propositum.","prev":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 437","label":"SCHOLION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/437","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/437"},"next":{"citation":"Euclidis elementorum libri XV 438-2","label":"THEOR. 8. PROPOS. 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/438-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/438-2"},"credit":{"text":"Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}